No 1293.
Gregorius a St. Vincentio à Christiaan Huygens.
26 décembre 1664.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Chr. Huygens y répondit par le No. 1306.
Praeclarissime Domine
Nactus sum occasionem, felicia ineuntis annj auspicia deprecandi; quae etsi perexigua tibj viderj possit, mihi nihilominus solatio fuit. Aliquid simultatis jnter Patrem Fabrj, et Systematis Saturnij authorem exstitisse, non ignoras: de qua re, pridemGa naar voetnoot1) dolere me, tibi jndicauj. Modo ex litteris Patris Gottignies, qui Romae matheseos disciplinas profitetur, haec habeo quae officij mej, munerisque esse iudico, etiam tibj communicandj vt solatij mej participem faciamGa naar voetnoot2).
Ecce, jam habes plenissimam Systematis tuj publicam approbationem, Palinodia, aduersarij manifestatam. Optaret idem Pater Gottignies sibj transmittj exemplar Systematis SaturnijGa naar voetnoot3); cogor ad te recurrere, vt saltem quo loco venalis sit, jnquiram: alioquin, donum quod a te recepj mittendum jlli foret, quo plane jnuitus carerem; cum tuj apud me affectus memoriam amplector obuiam, quoties seriem librorum Mathematicorum peruoluendj sese offert occasio. Vt autem finem jmponam felix annj jneuntis auspicium adprecor
Tuus quem nostj Gregorius a Sto. Vincentio.
Gandauij 26 Decembris 1664.