Oeuvres complètes. Tome V. Correspondance 1664-1665
(1893)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1308a.
| |
[pagina 559]
| |
Cometa ille insignis, cujus postremae tuaeGa naar voetnoot1) meminerunt, cùm paucas apud nos noctes spectandum sese sub matutinas horas praebuisset, comparere mox desiit; evanuitque, sed sic, ut alius illi successisse dicatur. Mihi in rem eam diligenter inquirere hactenus non est datum, ob occupationes, quas dicebam modò, publicas. Iis utcumque defunctus, in dies saltem quindenos, aut vicenos proximos, non intermittam rerum Mathematicarum studiosos ac gnaros percunctari, si quid curiositate tuâ dignum hîc observarunt. Quanquam vix sunt in hac civitate qui signa caelestia prae militaribus curent impensè, aut seriò amplectantur. Upsaliae unum alterumque ex literarum humaniorum Professoribus novi, qui studiis hujuscemodi delectentur haud modicè, ad quos confugiendum esse mihi proposui. Sed dubium non est, quin sagacissimus ille siderum perspector Hevelius vester, qui ingentem hujus argumenti commentariumGa naar voetnoot2), ut scis, jam pridem molitur, quo omnem de Cometis historiam est persecuturus diligenter & doctè, stellae huic crinitae quoque sedulus & solers invigilavit, ut nullum post suam messem spicilegium novae observationis aliis quibuscunque reliquum fecisse videatur. Christianus Hugenius Constantini filius, popularis & amicus meus, tùm disciplinae Mathematicae perquam peritus, patriae nostrae patribus offerebat nuper Longitudinum terrestrium et marinarum abs se inventam apodixin, praemiumque huic invento ab iis positum efflagitabatGa naar voetnoot3). Auguror & precor uberrimum laboris fructum homini amicissimo: sed rebus ego tàm magnis tardissimam habere fidem soleo: cùm meminerim & Wilhelmum nuper LangiumGa naar voetnoot4), Virum in Dania doctissimum, & alios complures alibi terrarum ejusdem inventi gloriam sibi vindicasse dubio successu. Vale. |
|