Oeuvres complètes. Tome V. Correspondance 1664-1665
(1893)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1443.
| |
[pagina 437]
| |
tior. Quod unum tamen potui, votis pro tua incolumitate tantum non assiduis tibi adfui, Deumque veneratus sum, ut te in spem gloriamque nostrae gentis sospitem in seros annos praestaret. ElzevirioGa naar voetnoot3) etiam in mandatis dedi, ut exemplar ClaudianiGa naar voetnoot4) non ita nuper editi ad te curaret perferendum. Si mandato meo is defuit, officij quaeso fac admoneatur tempestive. Nunc in poematis meis praelo typographico committendis idem bibliopola occupatur. Et quia libellum cupit excrescere in quantamcumque molem, quod a solis versibus meis pro eius desiderio vix exspectari potest, auctor mihi ac impulsor fuit, ut Musis meis alienas quoque paterer accedere. Si alienae tamen sunt dicendae, quae me compellant amicè, et honori meo meisque laudibus dantur praecipuè. Etsi autem necdum plene transegi mecum, ut bibliopolae morem hic geram, obsecro tamen te, fratrem Constantinum moneas, ut si quid in utraque Elegia mihi inscripta, aut in alterutra, immutatum velit, eius tempestive certiorem me faciat. Merentur enim illae elegiae inter Musas potissimas lucem. Sed et te ipsum enixe rogo, ut si quid ad Cometas nuperos observasti, quod alios in eodem argumento illustrando sese occupantes potuit fugisse, id mecum communicare ne graveris. Est enim ex amicis nonnemoGa naar voetnoot5) meis, qui varias variorum observationes super Cometis istis collegit, easdemque publici juris iam nunc facitGa naar voetnoot6). Quas inter exstat et Olai RudbeckijGa naar voetnoot7) erudita epistola, qua mecum de re cometica agit verbis nec paucis nec inscitis. Fratrem tuum Ludovicum ad haec in Hispania inspexisse codicem Metamorphoseon Nasonianarum veterrimum diu est quod audiviGa naar voetnoot8). Si quid is inde corrasit studijs meis profiturum, eo ne me defraudet aut frustretur, cupio illum summo opere rogatum. Nihil non ago, ut de meteoris nonnihil conquiram, quo opus tuum exornari atque adaugeri possit. Eaque de re iam per litteras Rudbeckium conveni. Vale Vir Nobilissime, tumultuariaeque ac festinatae scriptioni benigniter ignosce. Exaratum Holmiae Suecorum. ciɔiɔlxv a.d. Sextilis Gregorian. |
|