No 1137.
R.F. de Sluse à Christiaan Huygens.
20 juillet 1663a).
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle a été publiée par C. le Paige dans le Bull. di Bibliogr. T. 17.
Nobilissime Domine
Quamuis missam ad te Florentia Timauri Antiatis1) apologiam2) aduersus Historiae Trochoidis dicam, an cycloidis? ante aliquot annos editae3) auctorem4), plane mihi persuad eam; officij tamen mej esse duxj, si forte secus accidisset, exemplar offerre quod nudiustertius accepj. Res ipsa quidem mererj non videbatur haec certamina; sed cum Torricellius5) plagij accusaretur ab historico4), discipulorum intererat Magistri candorem atque integritatem tuerj. Quod an a Timauro praestitum sit ipse dispicies: ego quidem ita sentio, nisi Torricellij literas, quas adhuc asseruarj dicit, exhibeat Historicus, caussam eius profligatam esse. Liberé tamen fatebor apud te omnino alienum esse me ab hisce λογομαχίαις; sed etiam publicé interest, vt sua cuique laus tribuatur. Et quemadmodum Torricellius si aliorum inuenta pro suis venditasset, excusationem non mereretur, ita reprehensione non carerent ij, qui viros optimos plagij accusant, cum in easdem secum cogitationes forte inciderunt, ϰαὶ ταῦτα μὲν δὴ ταῦτα. Tu vir Praestantissime perge orbem literatum tuis εὑρήμασιν ornare, meque quo soles affectu semper prosequere. Dabam Leodij 20 Julij 1663.
Tui obseruantissimus
Renatus Franciscus Slusius.
Nobilissimo et Clarissimo Domino Domino Christiano Hugenio de Zulichem &c.
A la Haye.
vi