No 1087.
Christiaan Huygens à [Leopoldo de Medicis.]Ga naar voetnoot1).
[1662.]
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
Cum P. VincentioGa naar voetnoot2) quam civiliter egerim.
page 19. sperat optatque ut veritati consentiat systema meum.
Illud plebeiGa naar voetnoot3) ipse adjungit seque ipsum irritat.
Credo sane jam ab illo comitem cerni, tot productis testibus, antea vero meritò dubitabam an vidisset cum nihil produceret nisi observationes quae cum rei veritate stare non poterant. Quanquam enim nunc in earum recensionem vitio scriptoris vel typographi verba ortus et occasus aliquoties locum inter se permutasse dicat, quod quidem ultimum videri refugium posset; non tamen mihi in culpam vertat spero, quod sphalmata illa impressionis cum ejusmodi essent per me corrigere nesciverim.
Scio experimentis omnifariam institutis, et scripturae diversis characteribus procul affixae et lunarium montium...et quod jovem aut ♄ inspiciendo terminati eorum ambitus apparent nulla barba radiosa aut coma adhaerentibus, hinc inquam scio vitio carere lentem meam ac proinde non dubito quin veriores rerum formas illius ope cernam quam vitris tuborum meorum breviorum; vidi autem majore illo ansas in longum porrectas clarissime anno 1657, et deinde bifidas quoque circa globum ♄i circa ejusdem anni finem ac deinceps anno 1658. Multique mecum, eademque phaenomena sic in Anglia quoque observata docui in responsoGa naar voetnoot4).
Ac proinde non dubito quin eae formae rectiores fuerint quam quas sexpedali tubo eodem tempore cernebam. quae nempe binos referre globulos Saturno fingebant. Unde et Eustachij tubos qui ijsdem annis hanc formam reddebant, non tantum breviores meos bonitate superare quantum a longioribus vincantur credere cogor.