No 845.
N. Heinsius à Christiaan Huygens.
24 février 1661.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle est la résponse au No. 838.
Nicolaus Heinsius Christiano Hugenio Viro Nobilissimo S.P.D.
Quod postremae tuae quas nuper admodum a te accepi, sollicitudinem prae se ferebant, super ijs literisGa naar voetnoot1), quas Serenissimum Etruriae Principem Leopoldum ad te scripsisse, nec curatas esse, affirmabas; si fugitivae et errones forsan in viam reduci possent, paucis nunc verbis te compellandum duxi. Significat quippe in ultimis suis ac me monet Datus, primo Lutetiam literas eas fuisse missas, ac postea Amstelaedamum, quod Lutetiae non compareres sub id tempus, quo te illic futurum esse spem dederam. Sed certe, quicunque tandem is est, cui literae fuere commissae, oportet eum officio parum diligenter esse perfunctum, qui ipsas literas ad parentis tui aedes non curavit perferendas. Rogabo mox Datum, ne gravetur nomen eiusGa naar voetnoot2) mihi indicare, ad quem Florentia Parisios missae fuere literae. Ita spes est fore, ut ex fuga retrahantur. Tu interim inquire apud illos, qui Magni Etruriae Ducis res Lutetiae agunt. Addit praeterea Datus Apollonium PergaeumGa naar voetnoot3) jam spectare lucem. Sed ei addendum esse Archimedis libellumGa naar voetnoot4). Habes hic ad Capellanium. Vale, Vir ex amicis summe. Dabam manu praepropera. Hagae Comitis cIɔIɔclxi ad diem xxiv Februarii
Tuus omni cultu Nicolaus Heinsius.