Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 838.
| |
[pagina 240]
| |
Ajunt enim Episcopum de BezieresGa naar voetnoot3) qui in hac aula res agit Magni Hetruriae Ducis (eum vero convenire ipse necdum potui) literas heic accepisse quas mihi traderet; cum autem invenire me nequiret, in Hollandiam eas misisse. Sed ab eo jam tantum temporis praeterijt ut facile huc remeare potuerint, ac proinde male metuo ne mihi interciderint. De Capellanio ad Illustrissimum Beuningium deducendo nihil me admonere aut rogare opus erat, jam diu enim ad hoc operam illi meam obtuleram; sed ipse differre coactus fuit, eo quod nec lecticae jactationem, nec gestationem qualis hic in usu est, perferre valeat. Crastinò tamen hic aderit puto, tumque una ad Beuningium pergemus. Bullialdum denique profectum esse acceperam, sed et literasGa naar voetnoot4) ad me dedisse, quas item deperditas esse oportet. De Vossio non ita mihi scribere videris quasi jam in Britanniam trajecissetGa naar voetnoot5), quae tamen omnium hic opinio est. De meo reditu non est quod certo affirmem; patris enim jussa expecto, quibus vel domum revocabor, vel trans mare tendere jubebor ubi Clarissimum Vossium me reperturum credebam. Scio interim nusquam jucundius quam in hac urbe me victurum ubi lectissimorum hominum consortium, ac singularis humanitas magis ac magis in dies me devinciunt. Inter hos vel praecipuos esse scias Menagium Capellaniumque, qui licet inter se ab aliquo tempore infensi vivant infestique, in me amando omnique officiorum genere demerendo unicè consentiunt. Certum autem est illos hoc impensius mihi studere, quod tibi, quem ex aequo uterque colunt, sciunt esse amicissimum. Vale Vir Eximiè et amicis meo nomine salutem imperti. Dabam Lutetiae Parisiorum 11 Februarii 1661.
A Monsieur Monsieur Heinsius, Resident de Mrs. les Etats en Suede. A la Haye. |
|