Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 701.
| |
[pagina 541]
| |
ni fecisset jam pridem quoque Reverendo Patri Gregorio rescripsissem. Verum omissis rebus omnibus sanitatis ratio habenda fuit quam utcumque nunc etiam recuperavi nisi quod capitis dolore adhuc crebro infestor. Recreavit me non parum ut ut male tunc habebam epistola tua humanissime scripta qua tibi lectum esse et placuisse Systema meum Saturnium significas. quanti enim judicium tuum faciendum esset tum ex ijs quae Dominus Tacquet ad me scribitGa naar voetnoot2) intellexi tum ab alijs in hac urbe viris comperi qui te ex fama et scriptis, ac nonnulli etiam ex sermonibus disertissimis publice habitis cognoverunt. Gaudeo itaque mihique gratulor plurimum a te summae eruditionis et ingenij viro et rei Astronomicae inter caetera peritissimo nihil absurdi in isto libello meoGa naar voetnoot3), sed nec quicquam quod aliquem offendere posset repertum esse. Neque jam dubito quin omnium caculosGa naar voetnoot4) pro faventes experiar. Considerationem porro illam tuam quod attinet cum futurum existimas ut quemadmodum aliorum hallucinationes et temere assertas ♄i formas meis tubis redargui ita me quoque erroris convincant qui post me oculorum aciem longius producturi sunt. equidem majora hac in re alios praestituros credo idque magnopere opto etiam; verum tamen cum una quaedam sit illius Planetae forma et una vera omnium apparentiarum causa, de hac si quis veram conjecturam fecerit, eam accuratioribus posteriorum observationibus nequaquam convelli sed magis magisque confirmari necesse est. Talem autem esse spero eam quam attuli atque eo quidem magis, quo planius atque evidentius annuli figuram intueor ut conjecturae non multum sane tribuendum fuerit. Plurimum autem fidei conciliabit proculdubio hypothesi nostrae, si quemadmodum praediximus anno 1671 et 1672 rotunda phasis, atque ijsdem illis mensibus existere comperiatur, quam ut observemus tibi mihique vitam ac sanitatem in id tempus comprecor. Pium certè votum tuum est cum optas quamprimum emergere ex hisce quibus obsidemur tenebris, ut possis lumine claro cernere verum sicut ait ille. Interim tamen et hic praegustare felicitatem illam quadantenus licet, miranda dei opera contemplando et pro modo ingenij ab illo nobis tributi causas rerum naturae perscrutando: ita enim ego existimo neque hoc studio aut jucundius ullum reperio, aut quod deo gratius arbitrer. Vale Vir Praeclare et favere perge
Tui observantissimo Christiano Hugenio. |
|