No 702.
Christiaan Huygens à [Gregorius a Sto Vincentio].
[décembre 1659.]
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
La lettre est la réponse au No. 680.
Cum ex postremis quas ad me dedisti gravi malo morbo te defunctum esse laetus didicissem, continuo post decumbere ipse coepi non quidem aeque periculose sed ita tamen ut tibi de restituta sanitate per literas gratulari non possem, quod nunc facio, et quidem ex animo. Gratiam quoque habeo de libellis meis tam diligenter curatis, et quanquam optassem tertium exemplar cum reliquis perferri, minus tamen hoc moleste fero, quod saltem intelliget Dominus Hodierna me non defuisse officio. De hypothesi Saturnia gaudeo te eadem sentire quae Clarissimus Hesius et Tacquetius. Vendelinum isthic agere prorsus nesciebam, neque omnino an etiam in vivorum numero nunc esset. Itaque praeter spem evenit ut vir ille eximius cuique cum patre meo vetus amicitia intercedit, haec nostra videret, suoque susfragio comprobaret, quod merito mihi multorum instar est. Nec minoris aestimo Doctissimi Nonancourtij judicium quem olim hic me convenisse memini jam tum peritissimum omnis Matheseos quam ego vix degustare coeperam. Caeterum ad objectiunculam illam tuam venio, de opaca in Saturno zona quam primo miraris non esse expressam in phasi latissima pagina 55. ac fateor sane jure eam ibi desiderari posse; verum et hoc animadverto quo latiores evadunt Saturni ansae eo difficilius tractum illum discerni quia scilicet tanto majori luce oculi perstringuntur. Unde futurum puto ut vix aut ne vix quidem eo situ appariturus sit quoniam alias quoque aegre satis deprehenditur. Addis deinde situs diversitatem qua nunc altior nunc depressior zona illa videtur rectè per hypothesin meam explanari, causam vero opacitatis ejus non doceri. Verum si inspicias quae de hac re scripsi paginis 61 et 62, videbis causam me in materia reponere qua exterior annuli ambitus cingatur, quam nempe vel politam prorsus vel plane nigram esse conjicio, ita ut solis lumen ad nos reflectere nequeat. Quanta autem lineae obscurae latitudo apparet tantam crassitudinem annuli esse existimo, quem et lumini penitus impervium
statuo, neque inde tamen futurum credas, ut majorem astri partem umbra sua opacet, quae quidem nobis conspicua esse debeat. Fieri enim non potest cum prope solem constituti simus Saturni respectu, ut partes ejus aliquas umbra tectas cernamus, nisi exiguam quandam cum rotunda phasis adest de qua egi pagina 61. Et hisce quidem tibi satisfactum iri spero; de caetero cum ex Italia tibi rescriptum fuerit aut a Kinnero quid illis videatur quaeso ut mihi significes. Vale.
Ex tuis inventis aliquid mihi impertiri promiseras, de quo sine ut rursus te admoneam.