No 689.
G. Hesius à Christiaan Huygens.
1 décembre 1659.
Appendice au No. 688.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Chr. Huygens y répondit par le No. 701.
Cristiano Hugenio Guilielmus Hesius. S.
Quod ad Gregorium a Sancto Vincentio misistj Systhema Saturnium, scientiae ac beneuolentiae munus tuae, hic mihj commune fecit, tamquam amatorj et aestimatorj disciplinae eius cuius ipse mihj ab annis iam quadraginta rudimenta prima dedit. Acceperit, non dubito, munus idem Andreas Tacquetius meus, quem meum dicere mihi videor posse quem olim in Philosophicis Mathematicisque discipulum habuj, sed iam supra Docentem se intelligentem magis. Legj auide, expendi, probauj scriptum tuum; et probarj dignum est, etiam eo nomine quod eos a quorum sententia discedit humaniter tractat non sine laude. Ita decet Veritatis non partium studiosum, et amantem, etiam in errante, errorem quem peperit non odium, quod contumacium proprium est, sed ignoratio, Verj subsidijs praesertim necessarijs destituta. Verum amabo te, sicut qui fuere ante te Virj amantes capacesque coelj aptis telescopijs destitutj, errauere, et errasse conuincuntur a te deceptj visu nimis infirmo, an non ita qui post te uenturi sunt oculati magis vel arte vel natura fors etiam te errasse conuincent? Sed enim in magnis et voluisse sat est. Et, si error