No 688.
A. Tacquet à Christiaan Huygens.
4 décembre 1659.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Chr. Huygens y répondit par le No. 703.
Nobilis ac Clarissime Domine.
Guilielmus HesiusGa naar voetnoot1) Rector Collegij Societatis Jesv Gandaui me rogauit vt has ad te scriptas a se litterasGa naar voetnoot2) mitterem, quibus tuum tibi Systema nouum Saturnium gratulatur. Et eo quidem officio fungor perlibibenterGa naar voetnoot3), quod iucundum mihi sit, et scribere ad te, et viro mihi amicissimo gratificari, quo docente ab annis 26 Philosophiam didici. Quia verò ea demum egregia laus est quae a laudato viro proficiscitur, et is tibi ignotus est, sic habeto, virum esse ingenio planè magno atque omnibus scientijs excellenter instructum, peritum etiam Mathematicae; quamuis illi sese dare per occupationes alias vix vnquam licuit. Orator est è Belgij clarissimis vnus, pari vtrobique eloquentiâ siue maternâ dicat linguâ, siue Latinâ. Haec ego aliquantò liberius de absente et ignaro, quae si a me scripta de se intelligat, nè ille mihi haud leuiter succensebit pro modestiâ suâ. Mihi interim gratissimum est, si te