No 340.
Christiaan Huygens à Fr. van Schooten.
6 octobre 1656.
La lettre, la minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
Elle est la réponse au No. 335. Fr. van Schooten y répondit par le No. 341.
Clarissimo Viro Fr. Schotenio Chr. Hugenius S.
Epistolam ad Ainscomium quam nuper scriptam legisti ecce denuo tibi excusam typis mitto. Cartesij literas quo magis inserendas crederem, fecit parum honorifica Ainscomij de tanto viro commemoratio. Algebristam egregium illum vocat, Geometrae nomen non facile concessurus, ut ex ijs patet quibus optimum LipstorpiumGa naar voetnoot1) satis acerbè taxavit. Neque vereri debes ut infensos nomini Cartesiano Jesuitas ea ratione efficiamus, quum jam pridem fuerint infensissimi. quale enim hoc quod nuper etiam animadverti in RiccioliGa naar voetnoot2) (qui et ipse Jesuita est) Almagesto novoGa naar voetnoot3)? Ubi cum CatalogusGa naar voetnoot4) proponatur Insignium omni aevo Mathematicorum, nulla facta est Cartesij mentio, cum tamen permulti recenseantur de quibus ne fando quidem inaudivimus. Caeterum Cartesij literas ad te perscriptas fuisse quod reticuerim prudenter feci, ni fallor, atque ex tua sententia. Domini de Beaune memini mihi aliqua in eandem rem lecta esseGa naar voetnoot5), verum an exscripserim nescio, nunc certè ad manum non erant. De Catalogo librorum gratias ago, ipseque si possim proficiscar isthuc ut libros inspiciam. Vale.
6 Oct. 1656.
Alterum horum Exemplarium quaeso ad Dominum Golium deferri curato.