No 328.
Christiaan Huygens à A. Colvius.
28 août 1656.
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens. A. Colvius y répondit par le No. 330.
Colvio.
28 Aug. 1656.
Mensis propemodum abijt cum ad te bina vitrorum paria misi capsulae inclusa quorum alterum tibi donaveram alterum rogaveramGa naar voetnoot1) ut una cum epistola Domino Pageto tradere velles. Ea si accepisti quaeso me quoque sollicitudine leves. incipio enim metuere ne perlata non sint, cum nihil accipiam a vobis responsi. Magna profecto jactura erit si perierint, mihique eo intolerabilior quod tanto tempore inofficiosus apud te audiero idque immerito meo. Utinam non tam diu tacuissem. Nam si intercidere aegrè puto recuperari poterunt nec tamen quidquam intentatum relinquemus. Sed spero meliora; Vale, et nisi incommodum quam primum rescribe.