No 321.
Christiaan Huygens à A. Colvius.
[juillet 1656.]
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
La lettre est la réponse au No. 312. A. Colvius y répondit par le No. 330.
Reverendo Clarissimoque Viro Domino A. Colvio Christianus Hugenius S.D.
Petis à me ut amico tuoGa naar voetnoot1) in Indiam profecturo telescopium comparem. Ego vero hoc non illi sed tibi mitto donoque, tu de illo ut videbitur statues. Nempe gratiam apud te inire vel debitum persolvere, quam ab homine ignoto remunerationem ambire satius duco. Quin imo illiberale videretur, si operam et tempus praetio quasi redimi sinerem, neque tantum mihi abundat, ut quod vendam supersit. Occupatior sum mi Colvi quam fortasse credideris, attamen quin gratificarer tibi et praesertim hac in re, defugere nolui, neque enim oblitus sum quantam molestiam non semel nostri causa susceperis. Calthovio quoque me etiamnum ex eadem causa obstrictum fateor, quam si vitra hujusmodi ex quibus telescopium concinnet desirare intellexero, mittam quam libentissimè. Doctissimo Pageto quae promiseram jam simul persolvo, eique accuratè praescripsi, qua ratione tubum construi curet. Qui ubi perfectus erit, facile similem tibi paraberis.
Observationes nostras de Saturno, quas ut edam hortaris, non prius exponendas arbitror, quam systema integrum cum causis admirandarum phasium explicitum sit. Ut autem explicem sequentis anni observata expectare cogor. Nuper Clarissimus Hevelius librum à se editum quo hoc ipsum argumentum tractatur mihi misit, neque tamen à proposito me deterruit, sed incitavit potius, cum non admodum verisimilem hypothesim amplexus videatur, certè à nostra longè diversam. Vale.