No 322.
Christiaan Huygens à R. Paget.
[juillet 1656.]
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
Reverendo Doctissimoque Viro Domino R. Pagetio Christianus Hugenius S.D.
Dudum tibi gratias me agere oportuit vir Clarissime pro elegantissimis versibus istis
Ga naar voetnoot1) quibus encomium mihi cecinisti novi sideris repertori; nisi parum existimassem verba promere, ubi re ipsâ aliquo modo gratum animum testari facultas daretur. Doctissimo Colvio acceptum fero, quod desiderium tuum mihi innotuerit
Ga naar voetnoot2), imo quod promissi memoria nobis redintegrata fuerit, quae tantum non penitus jam exciderat. Accipe igitur lentes hasce manu nostra elaboratas, illisque omnino similes quarum ope Saturni lunam primitus conspeximus. Tubum cum fabricari curabis, is ut ad minimum duodenis pedibus produci possit memento.
Item ut omnino rectus sit, ut introrsus niger et obscurus, quod charta crassiori atramento infecta consequeris, qua intus totus vestiendus est, simul dum quaeque pars ferrumine conjungitur. Atqui hic Calthovium recte in consilium adhibueris, utique si adhuc meminerit cujusmodi tubus is fuerit quem a nobis habuit. Majori lenti aperturam relinque quantam hic juxta expressimus, eâdemque mensurâ caetera interstitia pateant, quae intra tubum collocantur obscurandi causa, quibus saltem binis aut ternis opus est. Minor lens nulla sui parte contegatur, duosque pollices cum dimidio circiter ab oculo distet. Quantum à majori lente eadem removenda sit certam determinationem non habet; pendet enim à varia rei spectatae distantia: Imo et splendore. Siquidem experieris paulo breviori tubo ad Saturnum contuendum, quam ad Lunam opus esse. cum tamen hoc ratione distantiae minime contingat; sed in rebus non admodum longe dissitis plusculum variat longitudo. Unum quod admoneam superest, nempe coelo tantum haec majora telescopia destinari, ideoque nihil obesse quod res visas invertant. de die autem inutilia esse fere praeterquam ad solis maculas deprehendendas, ut ne quidem si erecta omnia repraesentarent, praestabiliora futura sint ijs, quae 5 aut 6 pedes non excedunt, quod non arbitror tibi ignotum. Itaque prout quamque rem inspicere