No 288.
Christiaan Huygens à Fr. van Schooten.
6 mai 1656.
La lettre, la minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
Elle est la réponse au No. 285. Van Schooten y répondit par le No. 293.
Clarissimo Viro Domino Franc. Schotenio Chr. Hugenius S.D.
Quum praelo digna putes quae de Aleae Ratiocinijs conscripsi neque laborem defugias ea in latinum sermonem vertendi, lubenter quoque petitioni tuae morem gessi ut quae difficiliora interpretatu essent ipse verbis quam aptissimis fieri posset reddere conarer. Itaque initium opellae ejus caeteraque passim, quorum causa cum nondum in promptu essent ad vernaculam linguam confugeram, adjuncta paginaGa naar voetnoot1) expressi. Ad quorum exemplum reliqua facilè ut puto absolves. Prius verò quam typographis committas non abs re erit ut semel adhuc ea percurram. Quin etiam expediet ut praefationis vice epistola mea ad te praeponatur, in qua de materia ipsa deque eo qui primus eam examinare instituit quaedam perscribantur, et quid mihi de Paschalij circa haec inventa in Gallia innotuerit: Quae licet pauca sint non tamen dissimulanda existimo. Tractatum qui inscriptus est Wiskonstigh Bewijs &c.Ga naar voetnoot2), satis lepido titulo, dudum accepi legique, proque eo tibi gratias ago. Sane Dominus du Bois prout meritus est perstringitur et refutatur, sed quid opus erat tam multis? AlteriusGa naar voetnoot3), de quo meministi, amplius est argumentum, cum Cartesij Philosophiam quoque ex professo defendendam suscipiat. Hunc etiam legi, nec sine voluptate. Meibomij librumGa naar voetnoot4) in Gallia videram, et nunc denuo pervolvi quoniam judicium de eo nostrum scire volebas. Homo plane ineptus est, totaque disputatio contra definitionem 7mam libri 5 Elementorum (quae Clavio 8a est.) huic enim nititur propositio 8a ejusdem libri. Quid autem magis
frivolum quam de definitionibus altercari? cum liberum sit aut certe parum referat quo nomine quidque designetur. Nisi certo crederem te mecum sentire non pigeret sigillatim loca quaedam excutere, non pauca enim annotavi. Sed si ipse legisti non puto te jam commentarijs meis opus habere. Vale.
Hagae. 6 Maj. 1656.
Mijn Heer Mijn Heer Fr. van Schooten Professor der Mathematycken in de Universiteyt
Inde Heeresteegh.
Tot
Leyden.