No 285.
Fr. van Schooten à Christiaan Huygens.
25 avril 1656.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle est la réponse au No. 282. Chr. Huygens y répondit par le No. 288.
Clarissimo Viro Domino Christiano hugenio Fr. à Schooten. S.D.
Amstelodamo reversus offendi gratissimas tuas, 20mo Aprilis ad me datas, et in musaeo meo adventum meum praestolantes. Quas ubi perlegi, comperi illa, quae de aleae ludo conscribere simulque communicare mihi voluisti, vernaculo sermone esse conscripta, ob illam scilicet rationem, quòd Latinis (uti scribis) vocabulis destituereris. Quoniam autem opere absoluto plaeraque à Te reperta dicis, quae si opus exigeret nullo negotio eadem Latinè reddere possent, optarem, ut Latinè haec mihi versuro, cui longè minus ista ex voto succedent atque multò futura sunt difficiliora, ea quae idem opus facilitare ac promovere queant à Te suppeditarentur. Quippe haec Tibi jam perspecta ac probè cognita non nisi familiara esse possunt, quae mihi utiquè difficilia et etiamnum ignota multum in vertendo facessere possent negotij. Quantum ad illa quae ibidem à Claritate Tua pertractantur, siquidem ipsa magis digna quin et prolixa nimis quàm ut sub una sectione comprehenderentur commodè deprehendi, consultum duxi illa eodem ordine atque eo ipso modo, quo à Claritate Tua ad me transmissa sunt, sub Appendiculae nomine (quale à Vietâ factum vidimus) operi meo accedere. Cartesij Regulam, amicabiles numeros inveniendi, quam Milonio promisisti, hìc adjunctam habes, unà cum literis ad ipsum destinatis. Quas rogo ut sub tuarum ductu transmittantur. Tractatum cui titulus, Wiskonstich Bewys van de Onnoselheijt van J. du Bois &c.Ga naar voetnoot1) quo nuper Ducquium nostrum, ut ad Te transferret, oneraveram, jam à Te receptum diu et perlectum credo. Confidens fore ut pro merito eum reprehendi ibidem agnoveris ac accuratè excussum. Alium verò ejusdem argumenti, sed magis prolixumGa naar voetnoot2) etiam venalem procul dubio Hagae vidisti, qui biduo aut triduo abhinc in lucem prodijt