Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 224.
| |
[pagina 332]
| |
curva nulla est, sicuti nulla quoque est in qua ijsdem quae dixi positis, secunda sit partis 1. quarta 6. sexta 30 &c. Ergo quum pro Geometricis adhuc haberi postules lineas tuas, oportere arbitror ut proprietatem aliquam in singulis designes, per quam puncta quotlibet in ipsis determinari queant. nam mihi nunc tales videntur, ut si per certa quaedam puncta transeant, praeter illa verò nulla definitum locum obtineant. Nam quod aequabiles curvas duci vis, id non videtur sufficere ad exhibendas lineae partes inter bina quaeque puncta interjectas. Sed fortasse haec ego temere, non intellecta satis sententia tua aut proposito. Itaque praestare arbitror ut examini supersedeam donec universam methodum tuam nobis explanes, quae quidem subtilitate eximium promittit. summopere profecto videre desidero qua ratione ad circulum pertineant novae hae Quadratrices. Theoremata mea de Hyperbolae et Ellipsis Quadratura à te lecta esse mihi gratulor; Quae vero anno praeterito de Circuli Magnitudine Inventa edidi una cum constructionibus nonnullorum problematum, ea an ad vos quoque jam pervenerint dubito. In ἐξετασι mea Quadraturae Gregorianae non omnino immerito id reprehendis, quod pagina 36 linea 2 tantummodo duplicatam, aut triplicatam proportionem commemoro aut ulterius multiplicem secundum numeros ab unitate consequentes. quum tamen ut numerus quivis ad alium ita possit esse ratio ad rationem. Attamen quum ad Patris Gregorij mentem non alia quam duplicata altera alterius ratio illic esse debuerit, ut ex prioribus ipsius Theorematis satis constat, fortasse ne quidem triplicatae mentio mihi facienda erat, multoque minus alterius cujusquam. et satis fuisset ostendisse non convenire duplicatam. Hanc pro me excusationem adducerem si quam super istis verbis litem antagonista meus moveret. Verum conticuere omnes. Et jam me quoque conticescere tempus est, neque otio tuo abuti diutius. priusquam tamen te dimittam accipe hunc quem apud te depono gryphum quemque eodem hoc tempore alijs multis Viris Egregijs impertio, haud multo post omnibus explicandum. Perspicillum mihi nuper paravi ipse 12 pedum longitudine, quo vix aliud praestantius reperiri existimo quam, quum antehac nemo viderit, quod ego recens observavi. Scribitur autem transpositis literis in hunc modum. ADMOVERE OCVLIS DISTANTIA SIDERA NOSTRIS, VVVVVVVC CCRRHNBQX.Ga naar einda) Doctissimo Collegae tuo Domino Setho Wardo,Ga naar voetnoot2) quem ab editis aliquot opusculisGa naar voetnoot3) nuper novisse coepi si placet haec imperties ut ipsum quoque si quando | |
[pagina 333]
| |
opus sit testem habeam nemini ante me id visum fuisse, quod literis istis occultatur. Vale. |
|