Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 235]
| |
No 160.
| |
[pagina 236]
| |
de DominisGa naar voetnoot3) videtur desumpsisse. Galilaei scripta tametsi non vidi hactenus, laudari tamen frequentius audivi. Finirem epistolam, sed revocat Tua in me liberalitas, et pauculas lineas iubet adiungere. Gratias tibi ago quàm possum maxumas, pro transimisso elegantissimo theoremate, cuius demonstrationem per ocium exquiram, si tamen tuam libuerit adiungere, facies rem mihi non ingratam. Et nè me arguas parsimoniae, en aliud Theorema pro cuiusque arcûs tripartitione serviens (in qua materia aliquid hactenus speculatus sum) tuo quidem quoad elegantiam multum dispar, fortè tamen propter constructionis simplicitatem haud contemnendum subi ungo. In dato circulo sit arcus ABC quem trifariam dividere oporteat. Applicata adcirculi centrum D regula secet subtensam AC in E, et arcum ABC in F, eâ lege, ut ducta subtensa CF sit aequalis rectae CE. Dico arcum CF totius ABC tertiam partem esse. Demonstrationem, quia literae multum excreverunt, non libet subiungere; si iubes, addam proximis. Interea DEVS te servet incolumem, Nobilissime Juvenis, faveatque ut multum studijs tuis illustres Geometriam; de quorum fructibus, si me quoque vis esse participem, plurimum, mihi crede, me delectabit, si quid de innatantibus humido, aut dioptricis, aut purè Geometricis (mihi enim mathematica omnia placent, praeter ea, quae morosissimo studio siderum nocturnis vacant aucupijs) transmittere non gravaberis. Vale, meque, ut coepisti, amare porrò perge.
Perillustris ac Generosissimae Dominationis Tuae servus paratissimus M. Godefridus Aloysius Kinner a Löwenthurn.
Dabam Pragae 14 Cal: Augusti S.N. 1653. Manu propriâ [?] 6 Perillustri, Generosissimo, Clarissimoque Domino, DominoGa naar voetnoot4) Christiano Hugenio etc. Domino ac Patrono mihi plurimum colendo ac observando. Hagam Comitis. Graven Hage. |
|