No 159.
Christiaan Huygens, à [Fr. van Schooten].
8 juin 1653.
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
La lettre est la réponse au No. 158.
Plurimum tibi de recuperata valetudine atque ex animo gratulor; ego jam inde à Paschatis festo male habitus nondum plane liberatus sum, sed spero tamen crastino febrem non reversuram, quum heri mitissimam fuerim expertus. Circa librorum emendorum delegationem quid vis ut Tibi ignoscam? à quo equidem non aliud petere intellexi quam ut vel bibliopolae vel alij cuivis id injungeres. Ego autem à Domino Lipstorpio per epistolam veniam ipse rogavi, quod crederem illi me privato negotio molestum fuisse, quem tum primis tantum literis alloquebar. Caeterum si epistolam cum argento quam ad te inscripseram, ille accepit, omnia se habent rectè; super hoc autem certior fieri velim, nam non scio qui factum est ut cum praesens adesset, de libris istis ne verbum quidem inciderit. Ad Tractatum meum de refractionibus quod attinet, dicebat idem Dominus Lipstorpius constare sibi Elzevirios non illibenter editionem ejus suscepturos. Sed si Dominus le Maire ista quae dicis eodem pertinentia imprimere statuit, lubenter mea quoque conferam, quandoquidem id et in rem ipsius fore existimas, et mihi simul honorificum Cartesio heroe Gutschovioque comitibus in publicum prodire. Schemata mea formam libri foliarem exigere videntur, ita pleraque in longum porrecta sunt; à qua tamen si nimium abhorret typographus, videbo ut proxime minori ipsa attemperem quam in 4to vocant sed grandiusculae tamen. De conditionibus credo non difficilè inter nos conveniet; dummodo ne exigat ut operam et argentum insuper ego conferam, ipsi tantummodo lucrum cedat. Interim conabor quantocius quae conscripta habeo expolire atque absolvere; tibique gratiam habeo quod necdum inspecta, commendare tuo periculo non extimueris. Gutschovium miror nihil de Commentarijs suis mihi subindicasse, quum tamen crebra praecipuaque per epistolas de dioptricis nobis mentio fuerit. Vale.
8 Jun. 1653.