Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan HuygensNo 136.
| |
[p. 193] | |
mata, inquam, Tua de quadratura hyperboles et partium circuli ex dato portionum centro grauitatis, ingeniosissimè concinnata. De his si quaeris quid sentiam; fatebor ingenuè; dixi ilico: si in uiridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Videbantur enim mihi eiusmodi Theoremata Geometricam etiam canitiem non dedecere, quae Tu in uiridi etiamnum aetate feliciter inuenisti. Hinc est ingens illud desiderium, quo hactenus, ut aliquid ad te literarum darem, stimulabar, ut qui aetate non multum abludimus, et ijsdem mathematum studijs delectamur, alternâ literarum communicatione fiamus notiores. Accedit Viri summi, et Clarissimi Geometrae Reverendi Patris Gregorij â Sancto Vincentio Tui apud me mirifica commendatio, cuius amorem per iudicium tuum de prima illius quadratura maximoperè tibi conciliâsti. Placet et mihi scriptum illud Tuum inquantum quadraturam concernit, sed (pace Tuâ dixerim) non in totum; quia uideo in alium te scopum, quàm in quem tendit Author, collimare. Putas enim (ut ex prologo Tuo apparet) Patrem Gregorium primam quadraturam omnibus alijs potiorem iudicare; cum tamen in illa potius quadraturae possibilitatem ostendere, quam defactò illam exhibere conetur. Dum enim in prima quadratura assumit 6 quantitates, quarum quatuor priores AB, CD sunt rectilineae, duae verò posteriores EF circulares, et ostendit rationem primarum AB toties continere per multiplicationem
| |
[p. 194] | |
habere te concinnata) participes, in coelo me collocabis nouâ Apotheosi, sentiesque uicissim me ad nutos etiam tuos propensissimum. Dabam Pragae Boëmorum 30 Nouembris 1652. Illustris et Generosae Dominationis Tuae Servus paratissimus M. Godefridus Aloysius Kinner à Löwenthurn. Illustri ac Generoso Domino, Domino Christiano Hugenio etc. Mathematum eximio cultori. Domino ac Patrono mihi colendissimo, obseruandissimoque. Hagam Comitis. |
|