Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 122.
| |
[pagina 175]
| |
Unum autem hoc me certiorem facito, in quod tempus defensionem tuam expectare jubeas. Quousque tandem abuteris patientia nostra, Marcus Tullius dixisset. Ego vero minimè sum impatiens neque unquam expostulabo tecum sed amicitiam colam quamdiu per te non steterit. Ecce demonstratio ejus compositionis quam tibi nuper explicavi. Primum ostendendum est....Ga naar voetnoot2) Responsum tuum adhuc patienter expectamus Vir Clarissime cui conscribendo quum te intentum credam minus frequenter interpello. Sed quia demonstrationem petijsti, constructionis ejus quam nuper explicaveram volui eam hic tibi describere. Sic autem se habet. Primum scilicet Problematis ejusdem compositionem longe faciliorem nuper adinveni et tam bellam ut gratis tibi impertiri eam non inducar, athoc praetio habere poteris si tribus verbis rescribas. Quoties ratio 53 ad 203 contineat rationem 5 ad 11, secundum sensum propositionis tuae 44ae Libri 10. Nihil esse potest aequius quam ut problemata problematis contra veniant? Prostat apud me alia insignis inventio unius è locis planis Apollonij quos Pappus libro 7 refert, ego vero omnes pene resolvi. Is quem dico est ejusmodi. Datis AB, AC. AD ∞ ½ AC. AE ∞ AD. EF perpendicularis, AF ∞ DB. BG ∞ EF. GHK est linea, GH ∞ AK. Ista circumferentia quomodo inveniatur, si vis tibi ostendam at nunc corollarium hoc quod inde deduxi accipe. Triangulo dato ABC si è puncto quod ipsius centrum gravitatis est quilibet circulus describatur, atque ex quolibet circumferentiae puncto ducantur ad angulos trianguli rectae EA, EB, EC, trium harum quadrata semper eidem spatio aequalia sunt. Ei nimirum quod hisce simul aequale est, triplo quadrati à semidiametro DE, dimidio quadrati basis AC et duabus tertijs quadrati à diametro BF. |
|