No 118.
Christiaan Huygens à [Gregorius à St. Vincentio.]
[24 janvier 1652.]
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
La lettre est la réponse au No. 111.
Sommaire: de la faille. gratias pro libello.
Literas tuas expectatissimas, 18o demum die mensis accepi atque una libellum elegantem Thesium mathematicarumGa naar voetnoot1) quas cum defendisti fieri non potuit quin frequentibus argumentis oppugnaveris, ita multae sunt egregiae ad disputandum comparatae quasque vel evertere vel demonstrare pene parem difficultatem habeat. Gratissimum mihi munusculum venisse crede et maximè quod remunerandi animo abste profectum sit, cui tantum abest ut strenam meam imputaturus fuerim ut multum quoque me debere agnoscam, quod favorabiliter admissa fuerit. Non cujusvis est hominis, adversantem sibi placide excipere. Tu vero et laudibus cumulas, et tanquam in optimè incoeptis studijs ut perseveret adhortaris. Quamvis autem ad Mathesin porro excolendam nulla instigatione indigeo utpote cujus illecebris jam pridem sim inescatus, devinctusque ut absistere non sit liberum, sentio tamen currenti calcar addi cum tuo atque aliorum Geometrorum calculo probari video prima tyrocinij mei specimina. Quod posteriorem libelli partem non aeque probas aliquantum praeter opinionem mihi evenit, sed non omni adhuc spe decidi fore ut argumentis rite pensitatis tandem sententiam mutes; miror autem si quid reperisti quod reprehensionem apud te incurrerit, cur nihil tale in epistola prodere volueris. neque multo major expectatio me tenet videndae defensionis tuae quam quo loco vel qua pagina me hallucinatum arbitreris intelligendi. hoc tribus modo verbis significa quaeso, nullo enim tuo incommodo, potes eam operam concedere. Apologiam deinde universalem patienter expectaturo. Quam tamen longa sit procrastinatio vide si non ante eam habituri sumus quam motas ab omnibus alijs difficultates in unum collegeris, quae quotidie novae suborientur. Sed tua res magis atque existimatio in acceleratione versari videtur quam mea, ideoque quid faciendum sit pro prudentia tua tibi discernendum relinquam. De mittendo
Exemplo ad Reverendum Patrem della Faille non amplius molestus ero, promisit enim et quidem sponte operam suam obtulit D. Seghers, qui non hic tantum me voti compotem facturus est, verum et Lovanium ad Patrem Tacquet et in Hispaniam ad Patrem Claudium Richardum notum sibi atque amicum, chartulas meas pervenire facietGa naar voetnoot2). Foelix mihi videbor hisce lectoribus quibus et judicibus facile acquiescam si de controversia nostra sententiam ferre voluerint. Absit autem ut commercium inter nos ejus de causa intercidat. Ego quidem quoad potero durare faciam et quanquam illum disputationi inceptae