No 119.
Chr. Huygens à [Gregorius à St. Vincentio.]
Appendice au No. 118.
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
Esto sphaera, cujus centrum M, et data proportio quae est lineae R ad S.
Secta intelligatur sphaera per centrum plano, eaque sectio sit circulus ABCD cujus diametri se invicem ad angulos rectos secantes, sunto AC, BD. Dividatur AC in AGa naar voetnoot1), ut sit sicut R ad S ita CE ad EA. deinde producatur DB, et sit BF aequalis radio BM, et ad axem FB vertice F describatur parabola FG cujus latus rectum ipsi FB aequale. Porro junctis punctis E, F, describatur centro E radio EF circumferentia circuli FG. quae ubi parabolam descriptam proxime verticem secabit in G, inde ducatur GKL, parallela FD, et secetur sphaera plano secundum KL quod rectum sit ad planum ABCD. Dico portionem KAL ad KCL portionem, habere rationem quam R ad S.