| |
54 ←01 07 1609 Ged., dl. 1 p. 14
Toelichting
Een bewerking van het verhaal over de weduwe van Efeze uit Petronius' Satyricon (111-112):
Matrona quaedam Ephesi tam notae erat pudicitiae, ut vicinarum quoque gentium feminas ad spectaculum sui evocaret. Haec ergo cum virum extulisset, non contenta vulgari more funus passis prosequi crinibus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam prosecuta est defunctum positumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit. Sic afflictantem se ac mortem inedia persequentem non parentes potuerunt abducere, non propinqui; magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque singularis
| |
| |
exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat. Assidebat aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas commodabat [var.: commendabat] lugenti, et quotienscunque defecerat positum in monumento lumen renovabat. Una igitur in tota civitate fabula erat, solum illud affulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum interim imperator provinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat. Proxima ergo nocte, cum miles, qui cruces asservabat, ne quis ad sepulturam corpus detraheret, notasset sibi [et] lumen inter monumenta clarius fulgens et gemitum lugentis audisset, vitio gentis humanae concupiit scire, quis aut quid faceret. Descendit igitur in conditorium, visaque pulcherrima muliere primo quasi quodam monstro infernisque imaginibus turbatus substitit. Deinde ut et corpus iacentis conspexit et lacrimas consideravit faciemque unguibus sectam, ratus scilicet id quod erat, desiderium extincti non posse feminam pati, attulit in monumentum cenulam suam coepitque hortari lugentem, ne perseveraret in dolore supervacuo ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret: omnium eundem esse exitum [sed] et idem domicilium, et cetera quibus exulceratae mentes ad sanitatem revocantur. At illa ignota consolatione percussa laceravit vehementius pectus ruptosque crines super corpus iacentis imposuit. Non recessit tamen miles, sed eadem exhortatione temptavit dare mulierculae cibum, donec ancilla vini certum habeo odore corrupta primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum, deinde refecta potione et cibo expugnare dominae pertinaciam coepit et ‘Quid proderit’ inquit ‘hoc tibi, si soluta inedia fueris, si te vivam sepelieris, si antequam fata poscant, indemnatum spiritum effuderis?
Id cinerem aut manes credis sentire sepultos?
Vis tu reviviscere? Vis discusso muliebri errore, quam diu licuerit, lucis commodis frui? Ipsum te iacentis corpus commonere debet, ut vivas.’ Nemo invitus audit, cum cogitur [aut cibum sumere aut] vivere. Itaque mulier aliquot dierum abstinentia sicca passa est frangi pertinaciam suam, nec minus avide replevit se cibo quam ancilla, quae prior victa est. Ceterum scitis, quid plerumque soleat temptare humanam satietatem. Quibus blanditiis impetraverat miles, ut matrona vellet vivere, isdem etiam pudicitiam eius aggressus est. Nec deformis aut infacundus iuvenis castae videbatur, conciliante gratiam ancilla ac subinde dicente:
‘Placitone etiam pugnabis amori?
[Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?’]
quid diutius moror? ne hanc quidem partem [corporis] mulier abstinuit, victorque miles utrumque persuasit. Iacuerunt ergo una non tantum illa nocte, qua nuptias fecerunt, sed postero etiam ac tertio die, praeclusis vide- | |
| |
licet conditorii foribus, ut quisquis ex notis ignotisque ad monumentum venisset, putaret expirasse super corpus viri pudicissimam uxorem. Ceterum delectatus miles et forma mulieris et secreto, quicquid boni per facultates poterat, coemebat et prima statim nocte in monumentum ferebat. Itaque unius cruciarii parentes ut viderunt laxatam custodiam, detraxere nocte pendentem supremoque mandaverunt officio. At miles circumscriptus dum desidet, ut postero die vidit unam sine cadavere crucem, veritus supplicium, mulieri quid accidisset exponit: nec se exspectaturum iudicis sententiam, sed gladio ius dicturum ignaviae suae. Commodaret ergo illa perituro locum et fatale conditorium <unum> familiari ac viro faceret. Mulier non minus misericors quam pudica ‘nec istud’ inquit ‘dii sinant, ut eodem tempore duorum mihi carissimorum hominum duo funera spectem. Malo mortuum impendere quam vivum occidere.’ Secundum hanc orationem iubet ex arca corpus mariti sui tolli atque illi, quae vacabat, cruci affigi. Usus est miles ingenio prudentissimae feminae, posteroque die populus miratus est, qua ratione mortuus isset in crucem.
‘The story of the Widow of Ephesus has provoked widely varying reactions [...]. For some it is pure satire, an example of invective against women, and one can certainly hear irony in Eumolpus's repeated emphasis on the widow's chastity’ (Slater, Reading Petronius, p. 110). De twaalfjarige Huygens lijkt eenvoudigweg geboeid te zijn geweest door het verrassende verloop van het verhaal. Van satire is in zijn versie geen sprake.
In zijn jeugdautobiografie vermeldt Huygens dat zijn bewerking indruk maakte op de Franse gezant Pierre Jeannin (Mijn jeugd, p. 37). Christiaan Huygens sr. zal tijdens de onderhandelingen voorafgaand aan het Bestand contact hebben gehad met Jeannin. In elk geval waren beiden in maart 1609 in Bergen op Zoom (zie Jeannin, Les négociations, p. 598-605 en de adresseringen van de brieven aan Christiaan Huygens, K.A. XLIV nrs. 2, 7, 5 en 6 = Br., dl. 1 nrs. 2-5).
Het gedicht is in 1889 uitgegeven door J.C.G. Boot (‘Een Latijnsch gedicht van Constantijn Huygens’).
| |
Metrum
Dactylische hexameter.
| |
Datering
Het handschrift heeft uitsluitend het jaartal 1609. Jeannin (vgl. boven) ‘vertrok na het sluiten van het Bestand in juni 1609’ (Schutte, Repertorium, p. 2-3). We mogen aannemen dat hij de bewerking onder ogen heeft gehad vóór zijn vertrek.
| |
Overlevering
H |
K.A. XLIIIa-1, 1609/2r-3v. |
| |
| |
| |
Commentaar
9 |
It Fama per urbem: Verg. Aen. 4,173: Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes. |
16 |
totoque - ore: Ov. Met. 4,106; 6,602. |
20 |
Lacrimas - inanes: Verg. Aen. 10,465: ... lacrimasque effundit inanis. |
21 |
Fata - omnes: Consolatio ad Liviam 357. |
21 |
sedem - unam: Ov. Met. 10,32-33: ... paulumque morati / serius aut citius sedem properamus ad unam. |
22 |
stat - dies: Verg. Aen. 10,467. |
30 |
Verg. Aen. 4,34; ook bij Petronius, met sentire i.p.v. curare. |
38-39 |
placitone - arvis: Verg. Aen. 4,38-39; ook bij Petronius. |
|
|