Latijnse gedichten 1607-1620(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd Vorige Volgende 89 04 09 1612→ Ged., dl. 1 p. 42 Epitaphium strenui militis, qui dum suos in armis exercet subita paralysi correptus, paulo post obiitaant. Qui nimis elato resupinus pectore, miles, cuncta putas manibus subicienda tuis et teris hos tumulos quasi non meriturus et ipsum (si potis est) mortis respuis imperium, 5[regelnummer] quaere quis hac iaceat, sed nunc putre corpus, arena. Qui bona pars vestro de grege nuper erat. Non fuit hoc quisquam rigidis praestantio\r\ armis, non fuit hoc quisquam fortior aut melior. Et tamen, en, fati, quod fortius omnibus unum est, 10[regelnummer] quam facile occumbit tantulus imperio. Scilicet hunc, dum forte suos exercet in armis, abstulit e medio mors inopina virum; non aliter quam si medio foret e grege pastor praeda lupo, pecori dum timet ipse suo. 15[regelnummer] Sic, nimium confisi animis, sic discite, quantum in res humanas mors inopina queat. Vorige Volgende