87 ±04 09 1612 Ged., dl. 1 p. 41
Constantini Huygens carmen in diem natalitium, ad patremaant.
Dum mihi supremam Lachesis festinat ad horam
et nimium properos texit iniqua dies,
demiror stupeoque, et ‘Me mihi subtrahis,’ inquam,
‘me mihi furaris. Quo, fera Parca, ruis?
5[regelnummer]
Siste tuos saltem tantillo tempore cursus
ferque moram dictis dum loquor esse meis.’
Illa nihil remorata suas (heu! ferrea) telas,
subicit haec verbis, quamlibet aegra, meis:
‘Sicne, miselle puer, cui iam tria lustra superque
10[regelnummer]
unus adhuc nostra volvitur annus ope,
hasne refers grates?’ His dictis ora repressit
responsisque animum reddidit ambiguum.
Nec minus abruptis stupuit mens anxia dictis
quam solet oraclis, Delphice, turba tuis.
15[regelnummer]
Sic tamen explicui caecis oracla latebris,
evolvens animo terque quaterque meo:
nempe has lanificam grates petiisse sororem
pro mihi pertextis tam cito temporibus.
Quid mirare, pater? Fateor debere, sed illo
20[regelnummer]
quo quisvis illi nomine debet homo.
Namque ego (quod vitium commune est omnibus), unam
cum mihi vix Lachesis nesset Olympiadem,
aspiciens me forte aliquos aliquando sodales
maiores annis, viribus, ingenio,
25[regelnummer]
ei! quoties dixi, quoties: ‘Fera Parca, quid haeres?
Quid mihi producis tempora temporibus?’
Nunc ubi nil horum facilis mihi diva negarit
nec quidquam votis dempserit aequa meis,
quid censes, genitor, non est iniuria tantis
30[regelnummer]
propitiam probris insimulare deam?
Annuis et certe memet condemno, sed ictus
piscator posthac, sero licet, sapiam.
Non ego te quicquam, Lachesis festina, rogabo:
non volo currenti subdere calcar equo.
35[regelnummer]
Perge tuos solito, satis est, ex ordine cursus,
dum tua te soror hoc Atropos atra vetet.
Anno aetatis xvio, salutis 1612.
|
|