Latijnse gedichten 1607-1620(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd Vorige Volgende [pagina 118] [p. 118] 85 08 05 1612→ Ged., dl. 1 p. 40 Epitaphium carissimae sororis Elisabethae Huygensaant. O quae per tumulos proterva nostros lascivo properas, puella, gressu, ne te paeniteat stetisse paullum et ter femineo ingemisse fletu. 5[regelnummer] Hic, hic Elisabetha condor, illa de vestra modo quae fui caterva, at nunc nil nisi putridum cadaver, quod foedum exigua tenetur urna. Ne me despicias tamen, sub atra 10[regelnummer] quamvis turpiter hic humo iacentem, verum hinc disce tuae, puella, sortis et fati esse memor, tua propinquum quod forsan magis est opinione. Annor. 15, 1612. Vorige Volgende