76 ±01 01 1611 Ged., dl. 1 p. 26
Strena
Utrique parenti totique familiae felix anni exorientis initium optat Constantinus Huygens F.aant.
Nox erat, et claro fulgebant sidera caelo
lunaque ni\t\entem produxerat aurea vultum,
cum mihi carpenti dulces per membra sopores
nescio quae placidam recrearunt somnia mentem.
5[regelnummer]
Collis erat, collemque super planissima campi
area, quam viridem faciebant graminis herbae
et nemus umbrosum secretaque silva tegebat.
Hic ego dum tacitis solus secessibus errans
pignora securae meditarer carmina mentis,
10[regelnummer]
dulcibus insonuit subito concentibus aether,
contremuit nemus et silvae intonuere profundae.
Gaudebam, suavique soni dulcedine captus
fusus humi patulae recubo sub tegmine fagi,
floribus et suavi protectus gramine vultum.
15[regelnummer]
Ecce, novem ducens forma praestante puellas,
ante oculos iuvenis forma praestantior illis
stabat (ut in castris sequitur quem tota caterva
dux in fronte sagax ad caedem et bella paratus),
os umerosque deo similis, citharamque sinistra,
20[regelnummer]
arcum umeris pharetramque gerens, dextraque sagittas.
Obstipui, ancipiti mentem formidine pressus.
Tum vero accedens (quisquis fuit ille deorum)
talibus affatus dimovit corde timorem:
‘Constantine, puer caro dilecte parenti,
25[regelnummer]
Constantine, puer Musarum dulcis alumne,
Constantine, tuis longe sapientior annis,
Constantine, puer doctus qui pollice chordas
pellere, quodque tibi studiorum dulce levamen
adiunctum tremulo modularis gutture carmen,
30[regelnummer]
surge, age, et ex animo pavidos depelle timores.
Sum deus et magni cretus de stirpe tonantis,
est genitrix Latona mihi. Mihi Delphica tellus
et Claros et Tenedos, Patareaque regia servit.
Est mihi Mercurius frater, soror aurea Luna,
35[regelnummer]
Luna gubernatrix tenebrarum et mobilis umbrae.
Ille ego sidereas qui lustro lumine sedes;
|
|