68 04 09 1610→ Ged., dl. 1 p. 24
Ad patremaant.
Ergone tam dulces poteris relinquere terras,
uxorem, natas et dulcia pignora natos,
mille decem solitos patriis dare basia labris?
Ergone, care pater, per terras et mare magnum
5[regelnummer]
Brabantas, Flandras, Zelandasque ibis ad oras?
Ergone solus abis nec nos comitare licebit?
Nec te pacta fides, nec te data dextera quondam,
nec promissa movent, nec nati verba precantis?
Nosne fugis? Per ego hanc, genitor, dextramque tuam te,
10[regelnummer]
si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
dulce meum, miserere, precor, rogitantis et istam,
oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
Ast ego quid loquor? Hem, satis est iam, Musa; tacendum est.
Scilicet officium nati est obedire parenti.
15[regelnummer]
Nec tamen hoc satis est; dicendum carmine dignum
est aliquid, versus quo possim inflare. Quid ergo?
I procul a nostris terris, pete regna per undas,
per mare, per terras, quocumque negotia poscunt.
Dii tibi, care pater, faveant, tibi mitis in undis
20[regelnummer]
caeruleusque siet pater et vastum mare placet,
claudat et adversos validis rex Aeolus antris
ventos atque aliis inflet tua vela secundis.
En tibi rem totam: faustus decede redique.
|
|