65 01 04 1610 Ged., dl. 1 p. 18
Οδοιπορικον itineris Amstelreodamensis
Annor. 13. Ips. Kalend. April. MDCX.
Virtute et constantia.aant.
Clarissimo viro Christiano Huygens
parenti suo Constantinus Huygens
d.d.d.
1Mitto tibi, pater carissime, satis superque exspectatum carmen, quod abhinc
2tribus mensibus, Amstelreodamo revertenti componendum iniunxeras. Utinam
3tam elegans quam desideratum! Lacum istum Harlemensem cur ubique mare
4vocaverim, ecce duplicem causam: tum ut videas meos ex Virgilio progressus,
5tum etiam ornatus causa, quia ille huius varias passim descriptiones conscripsit,
6easque, ut caetera, elegantissimas, quamvis elegantiores, quam ut hisce meis
7immisceri debeant, nam vere nimium hic a me
purpureus late qui splendeat unus et alter
10Quid mirum? Non aequa enim viribus meis ista est materies; ego vero feci quod
11potui. Te autem rogo, ut haec benigna fronte accipias. Si enim primitias has
12boni consules, addes mihi animum, ut meliora in dies favore tuo excitatus effi-
13ciam. Vale. Ipsis Kal. Aprilis mdcx.
Οδοιπορικον
Aspera stabat hiems omnique ex parte feroces
spirabant densa commixti grandine venti,
cum subito ad nostras pervenit nuntius aures
- pro dolor! - infelix nostrum succumbere morti
5[regelnummer]
cognatum Marcum et media iam morte teneri.
Traditur haec primum maestissima littera matri,
illa legens aperit, lacrimae cecidere legenti.
Nos circumstantes, avidi qui forte valeret,
sic percontamur: ‘Quid sic, carissima mater?
10[regelnummer]
Dic age, quid lacrimas? Quid tot suspiria ducis?’
Illa graves imo gemitus de pectore ducens:
‘Proximus - ah! - morti est noster cognatus et - eheu! -
ultima lux venit nec iam superesse putarem.’