Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 64]
| |
(55 Q. Horat. Flac. Ode XVI lib. 2 ad Grosphum, nemini non otium gratum esse atque optabile (‘Otium divos’) (Vervolg))aant.eripuit. Quid multa brevi iaculamur in aevo
fortes atque alio patriam sub sole iacentem
quaerimus? Aeratas ascendit cura carinas
nec validas equitum turmas vitiosa relinquit,
15[regelnummer]
agilibus cervis volucrique citatior Euro.
In praesens animus laetus curare quod ultra est
oderit \e\t laeto permulceat aspera risu,
corde premens luctus: nihil omni ex parte beatum est.
Abstulit Aeacidem, caput insuperabile bello,
20[regelnummer]
immatura dies, Tithonum longa senectus
abstulit annosum; et tibi quod fortasse negarit
porriget hora mihi. Tibi centum armenta gregesque
aptaque quadrigis hinnitum equa tollit acutum,
te decorant tinctae Tyrio bis murice lanae;
Annor. 12, anno 1609 mense August.
|
|