Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 62]
| |
(54 Vidua quaedam, ex Petronio arbitro (Vervolg))aant.defunctus? Debent te coniugis ora monere.’
Tandem igitur frangi passa est matrona, sed aegre,
duritiem viresque cibo revocavit inanes.
35[regelnummer]
Porro blanditiis quibus impetravit ut esset
miles, conubium viduae poscebat eisdem.
Nec contradixit mulier dicente subinde
ancilla: ‘Placitone etiam pugnabis amori?
Nec venit in mentem quorum consederis arvis?’
40[regelnummer]
Quid multis? Victor miles persuasit utrumque.
Ergo istic una taedas fecere iugales
praeclusis foribus monumenti, ut quisque putaret
tristitia exstincti viduam exspirasse mariti.
Ergo ut laxatas latronis nocte parentes
45[regelnummer]
videre excubias, tacite abripuere cadaver
ex furca pendens et mandavere sepulchro.
At circumscriptus miles dum desidet, unam
ut vidit furcam sine corpore luce sequenti,
uxori narrat veritus persolvere poenas
50[regelnummer]
pigritiamque suam gladio se velle punire,
si modo fatalem tumulum concedere vellet.
Dixit, at illa: ‘Nec hoc permittant numina! Furcae
figere defunctum quam vivum occidere malo!’
Tolli ergo ex arca defunctum morte maritum
55[regelnummer]
et vacuae affigi furcae matrona iubebat.
1609.
|
|