Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 48]
| |
(43 Dialogus Luciani de Venere et Cupidine (Vervolg))aant.
cupido
Thespiades Musas vultu video esse pudico
atque ideo divas has, Cythereia, colo.
Praeterea studiis aut arte tenentur honesta
50[regelnummer]
vel querula chorda carmina grata canunt.
Semper agunt faciles vel cantant voce choreas.
Iuris in his Musis quid meus arcus habet?
Quin etiam assisto captus dulcedine cantus,
saepe voluptates, gaudia saepe fero.
venus
55[regelnummer]
Curnam casta manet, cur non iaculare Dianam?
Illa quoque ostendit Gorgonis ora tibi?
cupido
Illa manet nusquam, sed per nemora avia currens,
insectans lepores, spicula nostra fugit.
Nunc quoque per montes fugitat, nunc abdit in antris
60[regelnummer]
sese, nunc alibi retia tendit apris.
epilogus
Talia de laetis Musis castisque deabus
arcitenens matri verba Cupido dedit.
Quisquis amore tamen liber volet esse, Dianam aut
Pallada debebit Pieridesve sequi.
Anno 1608, annor. xi.
|
|