Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 46]
| |
(43 Dialogus Luciani de Venere et Cupidine (Vervolg))aant.
cupido
Desine mirari, quaeso, carissima mater,
10[regelnummer]
hanc mea cur nequeant tela ferire deam.
Nam quando tantum vultu aspicit illa severo
me, subito magnus pectora terror habet.
Saepe etiam, aggressus non casside Pallada tectam,
ignea celavi tela facesque meas.
15[regelnummer]
Attamen insidias cognoscens callida nostras
et vibrans hastam, me fugat illa statim.
venus
Quid galeam metuis, quid et hastam cuspide acuta?
Vanos corde metus excute, nate, tuo.
Quid tibi Marte fuit crudelius? Attamen illum
20[regelnummer]
victum vicerunt arma facesque tuae.
cupido
Immo deus belli me captus amore recepit
et se sponte sua transdidit ipse mihi.
Ah! Quoties oculis me torvis improba Pallas
aspexit, quibus est saepe secuta minis!
25[regelnummer]
Hastam terrificam concussit terque quaterque.
Talia verba mihi rapta furore refert:
‘Ne, scelerate puer, mihi tela mineris. Aberras
plane, nam minime nos tua turba sumus.
Si tamen accedis nec me sinis esse quietam,
30[regelnummer]
vah, quam terrificis te lacerabo modis!
Aut pede te trudam tenebrosa ad Tartara Ditis,
transfigetve tuum lancea nostra latus.
Audiat hoc Pluto cunctorum rexque deorum,
e cuius capitis vertice prosilii.’
35[regelnummer]
Quae quando irato dicit mihi pectore verba,
e manibus nostris illico tela cadunt.
Haec quoque causa mihi est verear cur Pallada: monstri
namque Medusaei guttura torva gerit.
Quae cum praetendit videoque ego, cerva leonem
40[regelnummer]
ut fugit aufugio corque timore micat.
venus
Esto Iovis natae metuis gestamen, ut inquis,
qui tamen offensi non Iovis arma times.
Cur non in Musas celeres mo\l\ire sagittas?
Cur tuta est iaculis turba novena tuis?
45[regelnummer]
Anne etiam galeas et acutae cuspidis hastas
vibrant, an saevae Gorgonis ora gerunt?
|
|