Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd158A. [1609] februari 14. Van J. Boreel.Ga naar voetnoot1Clarissime vir, Binas ad te dedi literas, alteras prid[ie] Cal[endas] Febr[uarias], alteras decimo eiusdem mensis,Ga naar voetnoot2 quibus licet ea continerentur quae te ratione affinitatis, partim etiam amicitiae ratione, quae (o)mnia fere inter nos communicat, attingunt, nihildum tamen responsi tuli. Sed ego libenter quamvis silentii causam interpretor subesse quam oblivionis. Itaque impende reip[ublicae], impende exequiis maximi viri,Ga naar voetnoot3 impende familiae curam tuam, ita tamen uti nos avide quid de istis literis sentias exspectare memineris. | |
Nuper detracto velo ita egi cum monacho,Ga naar voetnoot4 ut facile persentisceret nisi ipsius nos diligentia fideique probatio indemnes pr[a]estaret, evenire posse uti in ipsius cucullamGa naar voetnoot5 haec cuderetur faba.Ga naar voetnoot6 Ilico cepit excusare salarium tanquam ex alia administratione profectum. Sed ego uti meam illi operam serio addixi, ita meorum causam contra omnes acturum disertis verbis edixi. Itaque expergefactus est e somno, nec iam amplius podagra, chiragra, veterno laborat. Ad comitem Mauritium properat. Sed non veniet sine meis ad te literis. Verba rescripti Ordinum ex quibus adversarius sibi personam adstruere conatur adscripsi. Sed edetur nobis exemplar a parte, cuius te participem faciam. Nam mihi consultum plane videtur, si tu rem id postulare iudicas, uti ab Ordinibus verborum eius rescripti interpretationem quaeramus.Ga naar voetnoot7 Si vacat, adde aliquid de exitu summi viri, testamento, funere. Nam libros meos tibi curae esse confido. Si non vacat, liceat per te a domino Heinsio Baudiove impetrare.Ga naar voetnoot8 Librum tuum de Iure navigandi videre percupioGa naar voetnoot9 et ubi mittes, alterum BellimontioGa naar voetnoot10 velim tuo nomine donandum, alimentum amicitiae.Ga naar voetnoot11 Colloquia hactenus fuere inter nos satis amica et obtestationes quas ego si ab alio proficiscerentur satis frigidas existimarem. Sed notus est tibi. Neque id amicitiae nostrae fraudi erit. Animus enim et voluntas distinguit actiones, non agnata quaedam frigiditas aut elatio, quae ab animo non emanavit. Salutant te pater, socrus, uxor.Ga naar voetnoot12 Ego ita familiariter tecum loquor atque si pr[a]esens essem. Tu sinceritati literarum mearum prospicies, ne aliis prodatur. Vale, amicorum decus, tuus ἀκεραίως,
| |
Middelb[urgi], 14 Febr[uarii] MDC‹V›IX. | |
Adres: Aen mijnheere/mijnheere de Groot, advocaet-fiscael. Haghe, met bode. |
|