Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd83A. 1606 september 30. Van Jacobus Gruterus.Ga naar voetnoot1S[alutem] p[lurimam dico]. Cum ad vos iret vir praestantissimus Beaumontius noster,Ga naar voetnoot2 tametsi otiosum videbatur, volui tamen verbis paucis ostendere, quantam ceperim voluptatem ex epistola tua,Ga naar voetnoot3 plena sollicitudinis de eventu causae nostrae, et responso consultissimo de iure illius. Cui ut video diffisus par nosterGa naar voetnoot4 facti controversiam nobis apud vos facit. Ac si diserte factum negat, ita ut instrumento illo testanti viri idonei; nec confessus satis teneri potest sua sibi asseveratione coram illis quos laudamus itemque aliis qui addi possunt,Ga naar voetnoot5 collega eius, pastore Tholano et consobrino,Ga naar voetnoot6 cui procuratio data fuit movendi nos de legato controverso: atque iuramento insuper opus est ἐπακτῳ̂; deferatur sane illis quos dixi omnibus, ut tu in medium consulis. Nec enim tam irreligiosum eum putem, ut iuratus aliter quam iniuratus testari velit, aut sacramento vincere tot talesque viros falsum pronunciare, aut denique retractare dicta sua. Caeterum rem omnem tuae fidei atque industriae permitto, et quidquid eius evenerit, si non ἀδιαϕόρως,Ga naar voetnoot7 aequi certe faciam, ut in causa tenui, ad quam in iudicium deducendam rei magis indignitas atque exemplum, quam iacturae dolor moverit. Nec a te expecto, ut τὸν ἥττω λόγον κρείττω facias cum Aristophanico illo,Ga naar voetnoot8 aut eventum praestes qui in aliorum γούνασι situs est.Ga naar voetnoot9 Vale, vir clarissime, et me multis nominibus obnoxium tibi et gratiae referendae studiosum ama, tuus,
| |
Prid[ie] Kal[endas] Oct[obres] 1606. | |
Clarissimo viro et amico communi domino BorrelioGa naar voetnoot10 salutem plurimam nuncio. | |
Adres: Clarissimo viro Hugoni Grootio, in 's Gravenhaege. |
|