Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd106A. [1607] augustus 23. Van [A. van Blijenburgh].Ga naar voetnoot1Quamvis in publica commoda peccaturus esse videar, amplissime Groti, si tempora tua, quae negotiis reipublicae destinasti, longo sermone morer, tamen necessitudo ea, quae mihi cum P. Merula intercessit, hoc quidquid est literarum expressit, adeo ut temeritatis quam neglecti officii insimulari malim. Cum enim eius viri, quem modo dixi, funus prosequi non potuerimus,Ga naar voetnoot2 nobis illud oneris incumbere videbatur, qui ei et cognatione et artissimo amicitiae vinculo iuncti fuimis, ut saltem vocis officio ei parentaremus, ne supremo hoc pietatis officio manes innocentissimi viri destituerentur. Et iam ei rei oratiunculam conceperamus, in qua et vitam et obitum eius descripsimus.Ga naar voetnoot3 Verum unius alteriusve e senatu Academico factione a dicendo abstinui. Itaque et hac spe fraudatus, eo animum intendi, ut a claris aliquot viris epicedium postularem, ut aliqua saltem ratione officio satisfacerem; simul ne sui eum neglexisse viderentur, quem exteri pro funere laudaverunt.Ga naar voetnoot4 Ad te itaque venio, amplissime vir, ut symbolam in summi viri manibus prosequendis conferas.Ga naar voetnoot5 Non ignoro quidem, quibus quantisque occupationibus distinearis, sed et illud scio tibi perexigui temporis rem esse aliquot versus meditari. Oro itaque rogoque ne te in hoc negotio difficilem praebeas. Vale, virorum clarissime et me ama. Scribebam Durdrechti, X Kal[endas] Septembres.Ga naar voetnoot6 | |
In dorso staat in een onbekende hand: A. Bleijenburg. |
|