Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd157B. 1609 januari 25. Van N. Meyros.Ga naar voetnoot1Reverende cognate, Cum nulla mini occasio scribendi oblata esset, nec tamen honestae petitioni adversari constaret, non potui quin has ad te litteras perferendas darem, argumento breves, affectu vero uberes, quibus votum subtexo hoc tempore, ut videlicet a cognato Reigersbergio, a quo et litteras expecto,Ga naar voetnoot2 Ciceronis opus,Ga naar voetnoot3 cuius praesens est facta mentio, mutuo | |
meo nomine efflagitare digneris, rogo et obsecro, idemque ut si ponderis alicuius petitio futura sit, quamprimum curetur, indesinenter peto. Sed ut infortunium vel potius dicam flagitium iam pridem patratumGa naar voetnoot4 cognoscas, sic habe. Hesterna vespera, dum civium aliquis una cum uxore ab amicis ad coenam vocatus iisque valedictis sub noctis crepusculam domum properaret cumque vir bonus, omni suspicione exutus, vini tamen immodice sumpti operatione exhilaratus, uxori liberius oscula imprimeret, ex improviso sceleratus quidam hominem hunc rebus venereis magis quam bellicis idoneum hoc modo adortus est. Tune, inquit, iste es qui hanc mihi virginem aliquando amanti surripuisti, ideoque nunc tibi moriendum statue. Quibus auditis horribili voce iuvencula - sed frustra - exclamare coepit: O, cives, civem defendite. Ille dum infracto ac obdurato pectore ad facinus promovendum perseveraret, nihil morae opus esse ratus, extemplo nudato mucrone hominem insigni audacia obtruncavit ac postridie mutato corporis amictu urbem exiens, ad peregrinas sese regiones contulit. O, inauditam sceleris immanitatem! O, impiae mentis audaciam! Quid? Humanum sanguinem tam temerarie profundere non pertimescis?Ga naar voetnoot5 Tantisque stragibus terram inquinare non metuis? Quamvis Leida civitas in exercendis iustitiae legibus paulo frigidior sit, aeterni vindicis manus evitare te posse putas? Quod nisi in te maiori cura ab iis quibus a Deo Opt[imo] Max[imo] iustitiae gladius in hac mundi machina in manu posita est, animadvertatur, erit, erit profecto aliquando tempus, quo sanguis insons vindictam coram Deo, malorum vindice, maximis plangoribus implorabi(t). Haec ad te scribere volui, partim facinoris improbitate, partim etiam materiae tenuitate impulsus. Itaque finem faciam, nisi hoc unum addam, ut mellittissimae tuae coniugi ac sorori,Ga naar voetnoot6 cui debeo plurimum, reliquisque omni(bus) de me percunctantibus salutem impertias. Vale cum familia, tui deditissimus cognatus,
| |
Festinanti calamo. Datum Lug[duni] Batt[avorum] ex mu(saeo), 8 Cal[endas] Feb[ruarias] 1609. | |
Adres: Aen den seer hoochgeleerden ende erntfesten heer, mijnheer Hugo de Groot, advocaet-fiscael, woonende (ne)vens de kerke,Ga naar voetnoot7 tot Den Haech. Den bode sijnen loon. |
|