Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd36A. [1603]. Van D. Heinsius.Ga naar voetnoot1Daniel Heinsius Hugoni Grotio s[alutem] d[icit]. Ultimum elegiarum mearum librum, Groti clarissime, ordine et tempore quo conscriptus fuit, cultu et facilitate Latina primum - quia et ante annos aliquot nati sunt reliqui et vel sola aetate qua conscripti sunt placere poterunt - tibi offero, simul patrono, amico, censori. Nam ut ne hoc loco in laudes tuas diffundar uberius, cum nihil existimem unius praeconio illius virtutibus accedere posse qui mundum hunc divini ingenii sui, eruditionis, iudicii testem fecit quique prius ad famam nominisque immortalitatem quam ad pubertatem pervenit.Ga naar voetnoot2 Hoc dicam tamen: fructum vitae totius eo die me tulisse existimavi semper, cum tibi innotescere primum coepi. Ex eo tempore colui, suspexi, veneratus sum te, non quidem ut reliqua ingenia, quorum hodie maxima frequentia, sed ut σεβάσμιόν τιGa naar voetnoot3 καὶ ἐκ Διὸς πεπλασμένον. In quo iudicio ut me persistere intelligas, patere quaeso, vir clarissime, pignus hoc offerri tibi, mei sive amoris sive observantiae. Istum animi affectum quo primum te prosecutus sum confirmarunt cum alia multa, tum vero vel maxime humanitas tua et morum suavitas, quae reliquas illas ingenii tui dotes, quibus longe omnibus antecellis, a duobus malis muniunt, τη̂ς νεμέσεως καὶ του̂ ϕθόνου,Ga naar voetnoot4 quae plerumque quicquid admirandum est, invadunt. Conciliatrix enim animorum est modestia καὶ τη̂ς ὁμιλίας τὸ ἐπαγωγόν.Ga naar voetnoot5 Accedunt et similia multa in utroque: aetas, mores, odium fastus et insolentiae, qua non ulla via magis ad virtutem lubrica; studia etiam eadem ex parte, licet eruditio diversa, quam tam libenter in te agnosco quam ipse ea invitus careo. Accedit et hospitale ius et του̂ ξενίου Διὸς religio mensaeque tuae tessera quam plerumque decedenti offers; non ζωστὴρ παναίολος aut δόρυ μείλινον aut δέπας ἀμϕικύπελλον,Ga naar voetnoot6 sed versus divini, acuti, admirandi et, ut his omnibus plus dicam, tui. Quibus aliquando liberi nostri vel ipsi posteritati probabunt, quod apud antiquos sanctum erat, ξένους se πατρώϊους esse.Ga naar voetnoot7 Accedit et hoc, quod ut neque vituperari ab omnibus, ita nec laudari a quovis optarim; ut enim aliis culpari, ita mihi laudari a quovis | |
molestissimum est. Quodsi tibi me probaro, non dubitabo de reliquis qui in his agmen ducunt. Vale, vir clarissime, diu et me ama. |
|