Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd32A. [1602] juli-augustus. Aan [D. Heinsius].Ga naar voetnoot1** i[uris]c[onsulti] epistola. Exspectabamus ab hircoGa naar voetnoot2 aliquid arunco dignum. Fefellit opinio. Exortus est Tragoraster parvulus,Ga naar voetnoot3 dignum patella operculum.Ga naar voetnoot4 Fabula suppositum narrat pro virgine cervum.Ga naar voetnoot5
At nunc, pro capro, Brassica supposita est.
Video iam et mirari lectorem tam abruptum atque praeceps exordium; Brassicam aegre ferre, quod nomen effeminaverim. Sed veniam dabit, nam citra controversiam Brassica ‘fuste’ est mollior, quem ille θηλύνει.Ga naar voetnoot6 Quid igitur vetat, quominus diebus his Canicularibus, dum prolatae sunt res,Ga naar voetnoot7 eamus spectatum scabentes mutuum mulos?Ga naar voetnoot8 Ridebimus Brassicam et in Brassica Tragoram. Nam ille ex huius sterquilinio gemmas colligitGa naar voetnoot9 placentque unice illius palato Annales Tragorae cacata charta.Ga naar voetnoot10
Adeo verum est quod Plinius tradidit, verum ‘Brassicae laetamen esse fimum asininum’.Ga naar voetnoot11 Videamus itaque quid sit hoc ‘saliare’. Carmen enim puto scriptum antiquis vocibus, | |
ut illa olim ne sacerdotibus quidem suis intellecta.Ga naar voetnoot12 Quaerendus forte Aelius Stilo,Ga naar voetnoot13 ut sciamus quid sit ‘pa’ et ‘po’, ‘pilomnae’, ‘poplae’ et ‘topper’ et ‘antigerio’ et ‘cerusmanus’ et centum monstra verborum. Nam quae sunt Saliaria, nisi Minervii versus et Iunonii et JanualiiGa naar voetnoot14 - est autem et hic de Jano nescio quid - similesque deorum hymni, aut certe axamenta illa,Ga naar voetnoot15 in quibus Mamurium celebratum cognovimus?Ga naar voetnoot16 At hic nihil horum, nisi forte ‘malefacium’ et ‘forispatium’Ga naar voetnoot17 inde est, atque huiusmodi ‘foriae’.Ga naar voetnoot18 Nam ‘porcus femina’Ga naar voetnoot19 non dubie est a Numae saeculo. Nec unquam Brassicae tam bona vox excidisset, nisi in Nizolio esset alicubi.Ga naar voetnoot20 Quodsi tam bene Ciceronem pervolvisset quam Nizolium, scivisset profecto in emendatissimis exemplaribus vocem ‘obtrectari’ scriptam, nec uno in loco.Ga naar voetnoot21 At nos credebamus Brassicam ‘senibus ad focum’ historiam scribere;Ga naar voetnoot22 ille ornat pulpitum Nizolio, Calepino,Ga naar voetnoot23 PerottoGa naar voetnoot24 et Adagiis Erasmi et Junii.Ga naar voetnoot25 Hinc sint illae paroemiae, quas, ne non satis suae viderentur, abutendo ubique corrumpit. Haec officina ‘leunculos’ nobis dedit ‘compactiles’, ‘risum Chium de parasito, tanquam de hoste suo’, ‘Jovis suffragium’, ‘Bioneos sermones’, ‘glossogastores’, ‘botros’, ‘fucos’, ‘scapulas’ et ‘frontem’, ‘salivam lingere’, ‘nitrum’ denique, ‘cucurbitas’, ‘amaracinum’ et ‘nasturtium’.Ga naar voetnoot26 Videtur tamen et lexico Graeco usus. Nam unde alioqui comperisset λαρυγγίζείν notandum accentu duplici, quod non modo in contextu ita scriptum, sed in ora libri re- | |
petitum est,Ga naar voetnoot27 ut observatu dignissimum, ne quis hoc scilicet operarum GuyoticarumGa naar voetnoot28 potius quam Brassicae Errratum [sic] crederet. At etiam fecit proverbia, non contentus describere. Nam quis ante illum dixit ‘ululantem daemonem’, et ‘butyro circumlita diplomata’? Iam vero illa, ‘quasi uno fasce colligare’, et ‘qui in vita tibi nullum detrimentum fecit’,Ga naar voetnoot29 eruditionis sunt reconditioris, et mirum ni ex Elegantiis Manutianis.Ga naar voetnoot30 Illa vero, ‘pectus tuum ingenuum nobis aperi, id est candidus esse voles’.Ga naar voetnoot31 Item, ‘tantopere non quod’, et, ‘forte Plautismus est elegans, ne quid hic ego mihi arrogem’,Ga naar voetnoot32 quam belle cohaerent? Quam sunt non publici gustus? Quam sapiunt Brassicam? Tam lepide lexes compostae, ut tesserulae omnes
Arte pavimenti atque emblemate vermiculato.Ga naar voetnoot33
Nec minus istud ‘quo pacto’ pro ‘quoquo pacto’Ga naar voetnoot34 paucorum hominum est, hoc est Tragorae et Brassicae, nisi hic forte Naso Catullianus est.Ga naar voetnoot35 ‘Probus’, inquit,Ga naar voetnoot36 ‘feror’: magis credo, quam si ‘esse’ dixisset. Quid enim hoc homine potest esse nequius, qui invictos Bataviae Ordines, quasi per delicias ‘suos’ vocat?Ga naar voetnoot37 Nobilissimo vero Dousae, sine cuius carminibus margines implere non potuit, parcere vult videri, ita tamen ut invidiam concitet, cum toties ‘ipsum’ vocat.Ga naar voetnoot38 Putat, credo, nos omnes esse Pythagoristas, ut ipse est, nec aliud occinere quam semper αὐτὸς ἔϕα.Ga naar voetnoot39 At nos Hercule scimus τὸ μαλάκιον τραγορίδιον in illius verba iurasse,Ga naar voetnoot40 Ionum more, quibus illud semper in ore: ναὶ μὰ τὴν κράμβην.Ga naar voetnoot41 At quam triumphat in ‘extranei’ vocabulo,Ga naar voetnoot42 quo nescio quem perstringit; nec enim meminit homo insulsissimus lectum sibi in Erasmi Chiliasin, ubivis patriam esse,Ga naar voetnoot43 aut putat ullam sibi patriam esse, quem sapiens nemo unquam natum putavit. Iam ab initio repetamus has paginas. Postquam ‘delatorem’ et ‘hybernas noctes’ et verba illis noctibus frigidiora legeris, invenies ἐπιϕώνησιν plane divinam: ‘Quid porro egisse Brassicam putes, postquam accepit?’Ga naar voetnoot44 Brassicam vero? Ego quidem ivisse decoc- | |
tum. Quid vero illi cum Sisenna simultatis intercedit, nisi forte infensus est omnibus qui historiam bene scripserunt?Ga naar voetnoot45 Mastigia ille ‘Brassicomastigas’ ausus est dicere, alter Homerus scilicet.Ga naar voetnoot46 Larvatus est, nihil praeter ‘larvas’ et ‘larvam’ loquitur.Ga naar voetnoot47 Grammaticum video et philologum et philosophum et ne quid supersit ad dementiam iurisprudentiam profitentem. Obiectos errores quam facunde diluit? Abi tenebrio et in ludum literarium redi. Quis te unquam docuit ‘virum novum’ dicere? ‘Hominem novum’ recte dicimus, atque ita loquuntur Tullius et quisquis legitur.Ga naar voetnoot48 At ‘virum novum’ eo significatu quicunque ostendet mihi, ‘vir’ erit, quamvis ipse fuerit Tragoras. ‘Saeculum’ poni sive pro lustro, sive pro decennio inauditum est, et quod Ciceronem ita ais usurpasse, mentiris haud insolens.Ga naar voetnoot49 Quodsi loquendi ϕράσιν ὑπερβολικὴν putas ἱστορικω̂ς poni posse, etiam hoc suadeo Annalibus tuis inseras, vixisse Martialis aevo Lesbiam, natam rege Numa.Ga naar voetnoot50 ‘Anonymon’ fateris Graecam esse vocem. At quidni inquis inflectam Latine?Ga naar voetnoot51 Quo exemplo, fatue? Plinius ille, quem tu admodum oportune citas, herbam ‘anonymam’ dixit, an ‘anonymon’? Arborem similiter ‘euonymam’, an vero ‘euonymon’?Ga naar voetnoot52 Nihil est manifestius quam te pariter et Graece et Latine callere. Iam vero illud erratum omnium turpissimum ita defendis, quasi non aeque ineptum esset Snoium dicere ‘ab herbis’ fuisse quam ‘a medicis’?Ga naar voetnoot53 Deinde quae, malum, ista ἔλλειψις est, quam tu omnium hominum ineptissimus ‘circumscriptionem’ vocas,Ga naar voetnoot54 quae duo sunt maxime contraria? ‘Breviter’ profecto ‘nimis et eleganter’ te quispiam ‘a stultis’ diceret. Subaudietur enim ‘fatuitatibus’. ‘Stultus. a. um’.Ga naar voetnoot55 Fabulas etiam legisti, ut video, nec illas tantum Phrygis,Ga naar voetnoot56 sed et poetarum; atque adeo vis videri peritus istarum rerum, quasi futurus sit quispiam, qui te ‘fabulatorem’ neget.
Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni.Ga naar voetnoot57 | |
De Theseo et Meleagro quae annotasti nec Latina nec omnino sunt aliquid. ‘Nestor’, quantum video, accusativi casus est, ‘Bellerophone’ ablativi.Ga naar voetnoot58 Ad haec quid respondebis, blatero? Nam ista nec Graeca nec Latina inflexio est. Erit forte Hebraica. In fine elegantissimi operis: ‘Ne Hercules quidem contra duos, multo minus contra larvam trifaucem’.Ga naar voetnoot59 Mirum ni Panyasis hoc tibi dictarit.Ga naar voetnoot60 At nos vulgariter eruditi putabamus Herculis proprium trifauces vincere, nec larvas, sed homines et canes. Hoc Cerberus testatur, hoc Geryon.Ga naar voetnoot61 Tu vero et Cerberus es, quia nihil aliud quam latras; et Geryon, ὅτι ἰβηρίζεις.Ga naar voetnoot62 Nec in tricipitio laborandum est: Brassica et Tragoras et Tragorae ancilla tres estis ἱστοριόγραϕοι.Ga naar voetnoot63 Iam a te philosophica discamus: πὰνυ μὲν πρὸς ἔπος, quod de Academia in Nizolio reperisti, quasi cum Arcesila tibi res esset et scepticis.Ga naar voetnoot64 At enim tantundem scis, quid sit illud ‘adversari semper omnibus in disputando’, καὶ ἐπέχειν σωκρατικω̂ς, quantum scis quid sit ‘Academia’.Ga naar voetnoot65 Te vero nos non modo Academicum, sed PyrrhonicumGa naar voetnoot66 putamus omnino, qui dubitare potes, an ille qui in te scripsit, sit ‘in rerum natura’.Ga naar voetnoot67 Illis quae de paradoxis dicis nihil esse potest non modo παραδοξότερον, sed ἀδοξότερον. Et ita sim felix, ut ne tu quidem quid dicas, intelligis. Non describam locum;Ga naar voetnoot68 leget qui volet, et mirabitur novum te τω̂ν περὶ τη̂ς ἑρμηνείας doctorem,Ga naar voetnoot69 qui res non denotari, sed denotare dicis, quod aeque verum est atque illud ‘paradoxa in verbis consistere’.Ga naar voetnoot70 Ita enim praecipis loqui et quae sequuntur ineptiora. Homo supinae negligentiae legem citare ausus es, et quidem unicam ex eo titulo in quo sunt decem. Quae haec impudentia est? Disce, nebulo, sanctius agendum cum legibus quam tu cum historia soles. Lex illa, quam vis, non est de calumniatoribus, nec omnino eo pertinet, sed de famosis libellis.Ga naar voetnoot71 Ad rem ipsam serio tibi respondere possem non fieri cuiquam iniuriam, cum id obiicitur quod scire publice interest, eamque esse iurisconsultorum omnium sententiam. Nos igitur feremus apud exteras gentes Bataviam, quam iactare possumus matrem literarum in hac tanta saeculi luce, ex ingenio tuo Tragoraeque censeri? Sed haec aliquando diligentius exponemus, ubi uterque nobis tanti eritis. Interim pro nobis tibi respondebit Trebatius, iurisprudentium nobilissimus, cuius hic est cum Horatio dialogus in Satyris:Ga naar voetnoot72 | |
nisi quid tu, docte Trebati,
dissentis. Tr. Equidem nihil hic diffindere possum.
Sed tamen, ut monitus caveas, ne forte negoti
incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum,
si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
iudiciumque. Hor. Esto, si quis mala; sed bona siquis,
iudice condiderit laudatus Caesare. Tr. Si quis
opprobriis dignum latraverit, integer ipse,
solventur risu tabulae, tu missus abibis.
Finis. |
|