Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd45A. 1603 [zomer, najaar (16 augustus?)]. Aan R. van Brederode.Ga naar voetnoot1Excusatum me habebis, praeses nobilissime, quod nuptias tuas ut digniorem materiam felicioribus ingeniis reliquerim. Nam ego certe quantum post caeteros sum hac qualicunque facultate tanto minus mihi properandum existimavi ad id officium, in quo de fama periclitamur.Ga naar voetnoot2 Sumpsi igitur mihi cantandam domumductionem coniugis tuae, veluti alteras nuptias; atque in eo carmine, ut scirent omnes me ad testationem grati animi, non ad ingenii certamen venire, et brevitatem secutus sum et facilitatem styli. Nam si coniugii eius magnitudo aut multa aut grandi oratione assequenda erat, facile me videbam pro rei dignitate ab utroque destitui. Est autem hoc dicendi genus - ne plane excusatione caream - simplex, molle, illaboratum et in quo ars una est, si arte careat: quale et Graecorum plerisque et Latinorum antiquioribus in hoc praesertim argumento placuit. Tale est fere Theocriti Epithalamium Helenae,Ga naar voetnoot3 tale est Catulli ad vesperum,Ga naar voetnoot4 quorum ille chorum tantum virginum inducit,Ga naar voetnoot5 hic utriusque iuventutis ut esset amoebaeum,Ga naar voetnoot6 quem sequi malui.Ga naar voetnoot7 Futurus eram sollicitus pro hoc foetu, aut verius abortu meo, nisi humanitas tua omnibus comperta esset, rara lausGa naar voetnoot8 in tanta dignitate. Vix etiam sperabam fore, ut iudicium tuum, quo patria contenta non fuitGa naar voetnoot9 Supremum Forum regere, nisi in publicis etiam consiliis uteretur,Ga naar voetnoot10 ad tam parva descenderet. Det Deus foelix tibi et nobilissimae uxori hoc matrimonium atque in eo fortunam parem natalium splendori et sapientiae tuae. | |
Adres: Nobilissimo splendidissimoque viro, domino/domino Reginaldo Brederodio, domino in Veenhuysen, Spanbrouck et Spierdijck, Supremi in Hollandia Senatus praesidi, Hugo Grotius. |
|