Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd23A. [1601, najaar]. Van D. Heinsius.Ga naar voetnoot1Daniel Heinsius Hugoni Grotio. S[alutem] p[lurimam dico]. Ex quo a te decessi, mi Groti, tecum fui tamen, nec potui non inter eundum ἀναπεμπάζειν sermones ultro citroque inter nos habitos. Delphos igitur veni plenus tui Leydamque tandem, quo me Hercule - ut cum Plinio fere loquarGa naar voetnoot2 - vacuum ex deambulatione stomachum, non tamen pugillares tuli. Tu interea ineptum hoc epigramma habe, cras ut spero me visurus, ego vero carmen tuum. Vale, meum decus et huius saeculi.
Crastino ut spero die ante prandium me sistam tibi Delphosque, si placet, nos simul conferemus. Ingens cothurni splendor,Ga naar voetnoot3 augustum caput,
qui syrma voce regia sacrum trahis
soccoque magnum tundis exultans solum,
tandem renatae maxime orchestrae pater,
ignosce fasso, cogitur retro tuus
pedem referre cultor et suavibus
regni prioris exulare finibus,
exulque quamdiu exulem spectat tuum
magnae videtur urbis et Quiritium.
At tu, profane faecis antiquae pater,
imbellis Euan, matre prognate e Deo,
unquamne legeis, Bacche, transilui tuas
Nonnumve laesi, dum tuli praesens opem
Phoebeiamque vulneri admovi manum?
Baccharis, Heinsi, Bacchus haud usquam tuus
sublime thyrso parcius pectus quatit.
At illa rerum magna culpanda est tibi
natura nutrix obstetrixque, quae prius
noverca cunctis Grotio mater fuit,
senex ephoebus ille, quem Batavia
miratur omnis, optat Hetruscus sibi
omnisque Gallus, ille cum puer fuit
vir esse c[o]epit, namque relliqui viri
tandem fuere, Grotius vir natus est.
| |
Adres: Clarissimo doctissimoque iuveni Hugoni Grotio, domino et amico suo. Ten huyse van monsieur Johannes Wttenbogaert, dienaer des goddelicken woorts.Ga naar voetnoot4 In Den Haeghe. Den bode zijn loon. |
|