Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd22A. [1601, zomer]. Aan de Lezer.Ga naar voetnoot1Lectori. Instituti nostri quae fuerit ratio, quisquis es, ex ea quae ad Galliarum principem scripta est epistolaGa naar voetnoot2 intelligere potuisti ideoque non multis mihi hic compellandus. Tragoediae prolixitatem si accusas, hoc habe. Si placitura erat non poterat nimis longa, si displicitura non satis brevis fieri; excusabit tamen argumenti foecunditas, si quid hac in re peccatum est. Quanquam cur peccatum, cum etiam exemplo possit defendi? Et quaeso, quis unquam modum statuit aut statuerit? Quisque sui operis magister. Stylus non videtur cothurno dignus? Causam non dico quo minus ita sit, nam scio etiam esse quibus nemo post SenecamGa naar voetnoot3 satisfacit, nec ille quidem integer. MantissaeGa naar voetnoot4 loco habes sacrorum carminum cumulum, aut ἐπίμετρον. In eo, speciminis loco, Evangeliorum quatuor initia versibus vidisti expressa; deinde hymnos et psalmos aliaque nonnulla quae reperire potui. Nam sunt et alia non pauciora eiusdem generis, quae nunc in manus non venerunt; et si qua venerunt, ea omissa sunt, ne opus in nimiam molem excresceret. Pleraque horum carminum mihi in itineribus lusa, dum aliud quod agam non invenio. Unde rudiora forte erunt quam oportuisset abs quoquam proficisci qui cum funderet, poeticam supellectilem ad manum habuisset.Ga naar voetnoot5 Ego tempus fallere volui et quia ne pugillares quidem saepe in promptu, memoria potius mecum certare quam ingenio. Ultimo hoc loco nobilis apud nos matronae est epicedium,Ga naar voetnoot6 quod dum reliqua imprimuntur, sub manu natum. Id si sacrum non est, at omnino profanum dici non potest. Hoc opusculum si tibi placuisse intelligam, erit quod mihi gratuler laborisque non poenitebit. Alia etiam varii argumenti partim perfecta, partim affecta, istis stimulis accensus publico non invidebo.Ga naar voetnoot7 Primum in sacris dialogus, cui PhilarchaeoGa naar voetnoot8 nomen, iam in manibus est, in quo Mosis sacra historia plurimis ethnicorum firmatur testimoniis, si tamen ita loquendum de re quae per se firma externo ad fidem auxilio non eget. In eo multa ex Aegyptia, Phoenicia, Orphica, Pythagorica theologia non contemnenda promentur. In iure - quanquam plus temporis forensi actioni quam nudae scientiae exercitio tribuendum existimemGa naar voetnoot9 - tamen haec, si fata sinent, lucem non effugient, ne quis posthac criminetur nos musarum deliciis inescatos Themidis non frequentasse sacrarium. Commentarius in sex leges difficillimas, quas damnatas vocant, iam ante biennium absolu- | |
tus.Ga naar voetnoot10 Pandectarum eclogae indigestae sunt et tertia parte imperfectae.Ga naar voetnoot11 Institutionum Iustinianearum ἔμμετρος μετάφρασις dimidio sui ante annos aliquot expedita est.Ga naar voetnoot12 His accedant in Papianum posterioris aevi iurisconsultum,Ga naar voetnoot13 et ea quae apud Isidorum de iure traduntur, notae.Ga naar voetnoot14 Ad civilem scientiam spectant nostratis reipublicae cum aliis olim nobilibus successuumque inter se comparatio;Ga naar voetnoot15 et alia, ut spero, ad historiam eorum quae in mea patria meo aevo aut circiter illud accidere.Ga naar voetnoot16 Ad humaniores literas quod attinet, paratae sunt ad Orphicos hymnos, quos Onomacrito Tatianus videtur asscribere, notae,Ga naar voetnoot17 et si ea tanti, profanorum carminum farrago, in quibus silvae, elegiae, odae, epigrammata cum sacrorum reliquiis.Ga naar voetnoot18 Quae omnia sensim ea me conditione praestiturum confido, si Deus et vitam dederit et valetudinem et otium. Nam quicquid horum defuerit, profiteor me non obligatum. Neque haec ambitiose, sed vere a me dicta esse, amici testes sunto, quos nihil meorum operum latet quique sciunt ei rei unice me operam dare, ut publico natus publico ostendam octodecim hos annos non abiisse mihi otiosos, etsi forte futuri sunt qui me nihil egisse dictitent. Sed illorum vocibus non deterreor. Errata in hoc opere pauca me praesente, absente plura commissa sunt, ut plerunque hoc infortunio laboro. Itaque eorum quae inter legendum te morari poterant, catalogum cum paginae versuumque numero in operis principio quaere, et, si me amas, corrige et salve. Finis. |
|