Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd15A. 1600 juli 26. Aan de Staten van Holland.Ga naar voetnoot1Ad illustres, potentes, invictos dominos/d[ominos] Ordines Hollandiae et Westphrisiae, veros patriae patres, Tria mihi potissimum explicanda arbitror, si et vobis illust[ribus] Ord[inibus] et lectori velim satisfacere. Utrique nimirum scire desiderabitis, cur hoc opus vobis consecretur. Deinde et vobis peculiariter quid hoc sit quod vestro nomini inscribatur, et lectori, praecipue extero, qui vos sitis quibus hoc qualecunque est dedicetur, video demonstrandum. Haec itaque breviter absolvam, ne aut illum a libri lectione aut vos a curis publicis distineam. Cur vobis Syntagma hoc Phaenomenon inscripserim variae sunt caussae, et singulae graves. Innatum illustri huic operi videtur, ut non nisi principibus viris devoveatur. Dici- | |
tur enim Aratus ipse Antigono Gonatae, magni illius Poliorcetae filio, Phaenomena sua scripsisse.Ga naar voetnoot2 Germanicus carminis sui authorem Augustum elegit.Ga naar voetnoot3 Ego loco postremo vos illustres, potentes, invictos heroas nec Romano hoc, nec Macedone isto posteriores. Nam literarum et eruditionis amor, qui huic prima laus est, alteri etiam unica, quota pars est vestrarum virtutum? Quod si illud etiam quod caeterarum Augusti laudum caput est spectemus, quanto maius est in medio bellorum turbine subditos eo modo tutari, ut pacem ne desiderent quidem, quam bellis veluti lassatum pacem servare? Tantundem ut arbitror haec differunt, quantum interest a tyrannide cessare et tyrannidem amoliri. Nam pax illa Augusti, quid erat nisi quaedam regnorum satietas? Expleta enim dominandi fame facile bella cessabant. Pax nostra hoc rerum statu aut nusquam aut semper in bello, quo nos a barbarico iugo defendimus. Haec non eo adfero ut maximi principis laudibus detraham, sed ut ostendam quanto illi facilior ad famam fuerit via; quae vobis difficilius quidem quaesita, sed non minor inventa. Quibus ergo potius ego hoc inscribam quam vobis, qui mihi reges et augusti, augustissimi patres, quibus praeter Deum Opt[imum] Max[imum] superiorem nullum nos hodie agnoscimus? Veniret nunc Cyneas quispiam in ἀμϕικτυονικὸν vestrum συνέδριον, nonne diceret vidisse et audisse se quot viros, tot augustos aut reges?Ga naar voetnoot4 Quibus potius inscribam quam quibus me, animum, corpus, vitam, libertatem et omnia mea debeo? Hoc ipsum, quod librum hunc consecrare vobis possumus, vestri est muneris. Quod sumus, aut quod Hispanorum mancipia et stigmatiae non sumus, vestri est muneris. Quod vos habemus, qui nos tam fideliter vindicetis, vestri est muneris. Quibus deinde potius inscribam quam a quibus librum ipsum Germanici, manu antiquissima conscriptum,Ga naar voetnoot5 accepi et acceptum fero? Mirandi igitur ratio nulla est si vobis dedicetur quod ante regi et augusto, quibus vos non estis inferiores - si ratio recte ponatur - consecratum sit, praesertim quibus et ego me et potissima pars libri se debeat. PosidoniusGa naar voetnoot6 aliique primae antiquitatis authores aestimant aureo illo saeculo penes sapientes regnum fuisse, quod si fieret, etiam nunc beatas futuras respublicas existimavit Plato.Ga naar voetnoot7 Mirum itaque videri non debet, si et nos aliis gentibus foelices iudicemur et ipsi idipsum sentiamus, quibus hoc datum est quod alii in primae beatitudinis parte posuerunt quodque nobis cum iis tantummodo qui simili politiae specie utuntur commune est. Eam Graeci ἀριστοκρατίαν vocant, quod regimen optimatum aut optimum Latine et vere potest transferri. Hodiernae linguae loquendi phrasi, qua speciem praecipuam generis nomine indigetamus, rempublicam appellant. Vidit hoc - qui quid non vidit? - Aristoteles, ubi ait: τὴν δ᾽ ὀλίγων μὲν, πλειόνων δ᾽ ἑνὸς ἀριστοκρατίαν καλει̂ν εἰώθαµεν, | |
ἢ διὰ τὸ τοὺς ἀρίστους ἄρχειν, ἢ διὰ τὸ πρὸς τὸ ἄριστον τῃ̂ πόλει, καὶ τοι̂ς κοινωνου̂σιν αὐτη̂ς.Ga naar voetnoot8 Recte agitur, cum imperare officium est, non regnum, cum regentes ratio regit, cum pro summis sunt optimi. Quemadmodum aliis in rebus omnibus mediocria extremis sunt potiora,Ga naar voetnoot9 ita haec regendi forma, quae media quodammodo via inter regnum et popularem statum insistit, longe est potissima. In hoc enim seditiones, in altero illo adulationes statum corrumpunt, et in hoc impotentia singulorum, in altero potentia unius metuenda. Insipientia in vulgo res certa est; in imperio periculum. Ubi vero eliguntur optimi quique et prudentissimi, consilia semper sunt optima et magnitudo non timenda. Neque enim adversus eos quid possint experientur, per quos posse c[o]eperunt. Denique - ut ἐν πλάτει, καὶ περὶ του̂ ἐπιπολὺ loquamur - monarchia servilium est ingeniorum, democratia licentiosorum, aristocratia simul et εὐταξίαν et libertatem amantium, quorum neutrum in vestra republica desideratur. Vobis authoribus iugum Hispanicum toti terrarum orbi metuendum excussimus, cumque libertate ipsa nihil sit ex se dulcius,Ga naar voetnoot10 tum illius suavitatem commendat illa quondam servitus. De ordinis constitutione quid dicam? Primum antiquissimo more Laconum aliarumque gentium, quem natura etiam apibus indidit, gubernatorem et πολέμαρχον elegistis, illustr[em] principem Mauritium Nassovium. Di boni, qualem et quantum! Cuius memoria brevi veteres illos Alexandros, Scipiones, Annibales ducesque alios, qui prudentia, fortitudine, clementia, imperatoriis artibus, maiestate, foelicitate celebrantur, obliterabit. Constat consessus vester duobus ex membris, nobilibus, inquam, et urbium delegatis. Nobiles autem censentur eo in loco non ex vulgari nota, sed ex heroicis primariisque familiis oriundi, quorum hic - sine invidia loquar - tanta copia quanta uspiam. De urbium praestantia quid est quod satis apte dici possit? Quaedam vinorum advectione, quaedam lanificio, alia confecti, non nati potus administratione,Ga naar voetnoot11 alia quaepiam academia, aliae re lactaria, nonnullae et re piscaria, quae nusquam toto in orbe maior, aliae aliis rebus virent vigentque. Emporia etiam celeberrima fidem superant. Navigatio enim tanta est, ut nulla sit regio Lusitanis, Hispanis, Britannis, Venetis Gallisve cognita, quae non etiam Batavum nomen audiverit; ut taceam nostrates etiam in ea loca navigasse quae alii, quos nominavimus, ne esse quidem noverant. Ipsa regionis natura ad negotiationes et opificia invitat. Nec parum etiam hoc ad laudes facit, primam hanc esse provinciam quae liberali asseruerit sese manu. Sed ad rem ut redeamus, quemadmodum una cum nobilitate et civitatum delegatis assident viri a consiliis consultissimi et prudentissimi, ita hos inter princeps est Joh. Oldenbarneveldius, vir nobilissimus, prudentissimus et cordatissimus, et ob insignem in aptandis suffragiis rebusque omnibus moderandis solertiam omnium ore praedicari meritissimus. De quo plura dicerem nisi mihi meae infantiae conscius nihil de eo dignum a me obiter dici posse iudicarem. Haec est vestra εὐταξία, quae hactenus effecit ut a potentissimo hoste tot iam annos lacessiti, nunquam victi, toties victores exstiteritis, cum tamen belli onera praecipua ex parte sustineatis. Docet hoc, praeter alia multa viginti iam annis et ultra spectata, insigne illud proelium ad Neoportam vestris sociorumque vestrorum auspiciis, ductu illustrissimi praefecti rei bellicae, cum hoste instructissimo commissum, in quo dux illorum fugatus, polemarchus captus, alii tribuni et equitum magistri aut similiter capti aut caesi cum tot hominum millibus.Ga naar voetnoot12 Quod vel solum vestram et prudentiam et invictam fortitudinem et foelicitatem satis superque demonstrat. | |
Nunc breviter quid et quale sit quod vobis offertur aperiam. Primus est in hoc Syntagmate Aratus satis antiquus, qui scripsisse fertur circa centesimam vigesimam quintam Olympiada, quo tempore regnavit apud Macedonas rex Antigonus, cui fuit gratissimus. Quantae semper fuerit authoritatis variis argumentis colligitur. Callimachus eum tanquam optimum poetarum admiratur.Ga naar voetnoot13 Scholiastas habuit paene quinquaginta, qui ferme omnes aevo interciderunt. Interpretati eum sunt Cicero, Germanicus caesar, Avienus,Ga naar voetnoot14 quorum versionem hic videtis. Quin Priscianus et Firmicus indicant etiam Caium Julium Caesarem eius translationi operam dedisse.Ga naar voetnoot15 Signum autem longe maximum est eius rei, quod divus Paulus in declamatione quam apud Graecos habuit, non Homeri, non Hesiodi, non Orphei, sed Arati usus sit authoritate.Ga naar voetnoot16 Sequitur Cicero, cuius se ingenio maxime iactat Italia, qui istis principiis ad nomen nunquam desiturum pervenit. Post hunc est Germanicus caesar, Augusti ex adoptatione nepos, quem imperatorem toties optavit, sed non tam felix, Roma.Ga naar voetnoot17 Eius poema hoc, quod nos perfectum nunquam antehac editum divulgamus, maximi fecere patres christiani et eius testimonio usi sunt libentissime. Ovidius quoque hunc maximum vatem celebrat,Ga naar voetnoot18 quem titulum Augusto non tribuit. Ultimo loco est Avienus, cuius luculentum carmen commendat HieronymusGa naar voetnoot19 magisque se ipsum. Accesserunt singulis a nobis notae, in quibus emendatorum et pristinae veritati restitutorum locorum numerum si referrem, aut mendax aut mei amans iudicarer. De Ciceronianae metaphraseos, cuius duplum tantum desiderabatur, reliquiis, meis versibus interpolatis, nihil etiam dico.Ga naar voetnoot20 Explicavimus in notis quicquid aut ad ipsos authores intelligendos aut ad Phaenomenon πραγματείαν pertinet. Addidimus notas ad imagines, in quibus omnium siderum schemata eorundemque necnon stellarum nomina Arabica, Hebraica, Graeca et Latina, una cum interpretationibus et caussis protulimus, quod non parvam iis qui astronomicis libris operam dabunt utilitatem praestabit.Ga naar voetnoot21 Ut vestra respublica sine navigatione non consistit, ita nec navigatio sine astronomia, nec astronomia sine nominum quibus stellae a variis linguis indigetantur cognitione. Quare, illustres, potentes, invicti domini, laborem hunc meum in hac aetate mea - si recte iudico - non despiciendum, nec publico inutilem, pacata fronte suscipite et maiora aliquando a me expectate. Deus Opt[imus] Max[imus] vos omnes et singulos nostris rebus servet incolumes optimosque vestros conatus quam optime foelicitet, vestrae ill[ustrissimae] Pot[entiae] et Clem[entiae]
| |
Hagae vestrae Comitatensi, VII Calend[as] Augusti anno 1600. |
|