Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7250. 1645 januari 14. Aan J.A. Salvius.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine, Scripsi antehac de multum hic auctis impendiorum oneribus. Ut ea sustinere possem quamdiu reginae nostrae placet me in hac statione retinere, percepi ex pecunia Gal- | |
lica salarium iam elapsi semestris temporis, et praeterea tantum quantum necessario extra ordinem erogavi.Ga naar voetnoot2 Itaque debitor maneo regno Suedico eius pecuniae, quae par est semestri salario, quam anticipato sumsi antehac. Feci autem hoc, quia et magnus dominus cancellarius antehac id mihi indulserat, et quia nulla ad me ab iis ad quos res pertinebat contraria significatio venerat, et quia necessitas ipsa legem mihi hanc imponebat.Ga naar voetnoot3 Rogo Excellentiam vestram, ut non tantum ipsa humane hoc interpretetur, sed et aliis benigne explicet credatque me nunquam indignum fore ea amicitia, qua me Excellentia vestra pridem honestavit. Illustrissime et excellentissime domine, Excellentiam vestram diu servet incolumem, Excellentiae vestrae ad obsequia paratissimus,
| |
Lutetiae, IIII/XIIII Ianuarii 1645, quem annum felicem ipsi precor. |
|