Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7083. 1644 oktober 8. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Exspectabam, ut regina nostra clementissima, late victrix ac triumphatrix, edocta ex iis qui hic fuere quantum aucta sint rerum omnium pretia, augeret mihi quod dat annuum,Ga naar voetnoot2 sicut alii principes ministris hic suis fecere;Ga naar voetnoot3 cum ecce video tentari, ut auferatur mihi etiam illud commodum regno non grave, quod capio ex praerogata pecunia semestri, idque ex voluntate Sublimitatis tuae,Ga naar voetnoot4 quae de ea re ad me et ad dominum Spiringium | |
scripsit quondam, ad repensanda nimirum damna quae feci, cum mihi choragium legationis non ex publica, ut Galli solent, sed ex mea pecunia comparavi, cumque diu nulla ad me pecunia e Suedia veniente ad onera muneris sustinenda quaesivi, ubi potui, pecuniam, quam in arca praesentem non habeo. Cum vero etiam sic quae mihi attributa sunt, non sint paria sumtibus necessario faciendis, rogo, ut illo anticipatae pecuniae beneficio frui mihi liceat, donec regina domina nostra aliter indemnitati meae consuluerit.Ga naar voetnoot5 Quodsi necessitates Suedicae sumtus non ferunt qui in hanc legationem fiunt,Ga naar voetnoot6 rogo, ut de eo monear ac sic rebus meis possim prospicere, ne tandem aere alieno obruar. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae large reddat quae ipsa mihi praestitit, ipsamque cum matrona,Ga naar voetnoot7 liberis et amicis salvam, sospitem, florentem servet, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XXIX [sic] Septembris/VIII Octobris 1644. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Queritur non auctum sibi, sed prope diminutum salarium. |
|