Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6961. 1644 juli 16. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Vidi dominum comitem Chavigniacum,Ga naar voetnoot2 qui nunc assiduus est in consilio regiminis et ut creditur apud cardinalem Mazarinum in aliqua gratia.Ga naar voetnoot3 Dixi ei quae ante multis, non tantum de iustitia, verum et de necessitate eorum quae adversus Danum sunt acta; cuius iniquitatem in negotio pacis procurandae agnoscebat. Dixi nos merito opem reginae regentis poscere, primum ut adversus adiutorem imperatoris nocentiorem nobis quam ii qui palam arma sumsissent,Ga naar voetnoot4 deinde ut salva sit Gallis aliisque populis ad nos commeandi libertas. Regessit incommode hoc accidere Galliae et rationis fuisse eam | |
praemoneri. Reddidi periculum fuisse a bellis undique concitis exitium minans Suediae, neque rem in acie positam permisisse longinquas consultationes. Suadebat omnino pax fieret, non restituto in praesens nostro iure, sed salvo suspensoque in tempus aliud, ut in Germania res agantur validius.Ga naar voetnoot5 Dixi vero ego non arbitrari me aliam posse pacem iniri quam si Suedia secura fieret de illis hostilibus molitionibus, foederum veterum apertissimorum ius restitueretur et aditus Gallis aliisque gentibus ad Suedos pateret. Addidi quae brevi futurae essent mari vires Suedicae; et si Gallia brevem optaret exitum belli istius, nihil melius posse fieri quam ut Batavis consilium detur suam causam de commerciorum libertate nobiscum iungendi sicut ex foederibus debent.Ga naar voetnoot6 Haec latius exsecutus apud eum sum quam literis nunc complector, praesertim cum a me apud alios in eam rem dicta iam saepe perscripserim.Ga naar voetnoot7 Francofurti varii sunt rumores de Ragozio.Ga naar voetnoot8 Sunt qui dicunt eum et amne et populorum favore defendi. Sed et contra, imperatoris exercitum auctum bis mille equitibus, quingentis draconariis, peditibus aliquot, et castra habere apud Cassoviam. XXVII Mensis huius dicebatur Serinus iter suum Constantinopolim inchoaturus. De Galassio opinio erat eum in Pomeraniam aut Bremensem terram ire; de Hazfeldio eum institurum vestigiis Coningsmarchii, parte etiam copiarum defensurum Franconiam. Ad quam et pars Bavarici militis accedat, sed Rheno interposito.Ga naar voetnoot9 Quatuor civitates quanquam acceptis ab imperatore literis contra Gallicas in medium consulere et ad Gallicas parare responsum. Aliunde vero discimus a Bavaro obsideri Friburgum, nec ullam spem esse in exercitu Turenae, ut multo minore. De rebus Anglicis mirum est, quam pro affectu variet credulitas. Reginae Anglicanae prima fama filium dederat, nunc intelligimus filiam esse quam enixa est. Et creditur quanquam a puerperio recens exiisse Excestria, ne obsideretur ab Essexio; dicebatur ire Falmutiam. Dicunt qui parlamento favent, a suis navibus XXX captam Porthlandiam. Partem sui militis ire contra principem Mauritium, qui sit Ochamptonae in Devonia, habens secum milites bis mille; partem aliam ad homines mille trecentos ivisse in Cornubiam; partem rursus aliam in Somersetiam contra Rafeltonum,Ga naar voetnoot10 qui illis in locis pro rege habeat homines bis mille, sed cui de populo octo millia se opponerent. Omnem regionem occidentalem favere parlamento. Regem comitatum sex millibus ire in Nordhamptoniam aut Licestriam et quaedam oppida praedam fecisse, sed circumveniri eum a Wallero et Bruno, quorum hic Cantabrigiam, alter Buckingamiam petiit. Alium parari exercitum contra principem Robertum, qui per Cestriam, Blacbunum, WanchiriamGa naar voetnoot11 velit succurrere in extremis agenti Eboraco, et iam cuniculis impetito, caeterum victum ha- | |
bente ad sesquimestre tempus. Et quia suspicio erat posse regem ire Lincolniam, missum eo Mancestrium parlamentarium cum equitibus mille. Comes Licestrius accepto permissu ut de Oxonia exiret, statim a parlamentariis captus est, unde dolum eius quidam suspectant. Missa vero erant a parlamento XX millia sterlingorum ad continendam in obsequio partem Angliae occidentalem.Ga naar voetnoot12 Ilerdam deditam credunt hic plerique, sed occultari rumorem. Ad Gravelingam Gassio machinas quasdam posuit in eo loco valli exterioris quem insiderat, et ponte transire vult ad opus lunatum, quod est circa urbem. Die huius mensis partim nono, partim decimo etiam Milleraius quadringentos homines transposuit in vallum illud exterius. Die undecimo Gassio cuniculos agebat subter illud lunatum opus. Dux Carolus adhuc ad Mosellam est cum suo milite videturque Hispanis potius adhaesurus quam se applicaturus Gallis, a quibus conditiones accepit per Plessiacum Besansonium, sed iis nondum respondit. Inter Hohentvilam et Bavaricos a vi hostili temperatur. Marescallus Turenae XVI Iunii Rhenum transiit ad BrisacumGa naar voetnoot13 non magna cum spe. Dicuntur qui in Motta Lotharingica sunt in Bassiniaco agrum populati. Dux Anguianus apud ArlonemGa naar voetnoot14 duodecim habet millia et dicitur locis quibusdam captis retro agere Beckium. Elbovius ad Sancti Quintini oppidum habet tria millia, iis usurus ut se res ad Gravelingam dederint. Decem novae cohortes et veterum supplementa parantur in mensem Augustum. Gravelingani et machinis et omnibus missilibus ignitis utuntur strenue. Deus, excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae ad bonum Suediae et christiani orbis dirigat, Sublimitatis tuae devotissimus [cultor],
| |
Lutetiae, VI/XVI Iulii 1644.
Dominus Cerisantes iussit in publico scripto se dici consiliarium consilii privati sive arcani.Ga naar voetnoot15 Dicit sibi res magnas mandatas, ut eas agat me inconscio; meas actiones etiam optimas obtrectat; legationem, quam hic obeo, sibi despondet. Videbimus, quis futurus sit exitus. In hac urbe vocatur Phaethon.Ga naar voetnoot16 Dicuntur trecenti Castellani occisi et sic solutum obsidium castelli Polaldi in Catalania.Ga naar voetnoot17 Quae praeterea hic dicuntur breviter haec sunt. Duci Bulionio aditum non datum ad legatum Galliae qui Romae est. Omnia munimenta bello nuper facta a Barbarinis, Venetis atque aliis dirui. Cum marescallo Turenae esse septem equitum millia, peditum quatuor, et mille alios ex proximis praesidiis eductos. Friburgum a mille militibus defendi. In Catalaniam ire mari homines ad mille trecentos, quater mille per Vallem An- | |
dorae, ab ipsis Catalanis septem millia peditum, equites mille suppeditari pro Ilerda. A principe Thoma coactum exercitum III huius mensis. Octo millia saccorum farinae ab eo missa in Casale et Chivasium. Sed horum auctoritatem praestare nolim. Sumsi de pecunia Gallica quater mille thaleros imperiales pro semestri salario,Ga naar voetnoot18 quod cessit II Iulii. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Acta cum Chavigniaco. Rumores de Ragozio. De Galassio et Hazfeldio. Consilia conventus Francofurti. Friburgum a Bavaro obsessum. Fama de regina Angliae et turbis in Anglia. Ilerda capta. Gesta ad Gravelingam. De Lotharingo, Hohentvila, Turena, Mottae praesidiariis, Anguiano, Elbovio. Gallorum delectus. Gravelinganorum virtus. Cerisantis vanitas. Castellani caesi ad Polaldum. Italica. De Turena, Friburgo. De exercitu in Catalania; principis Thomae. De salario suo. |
|