Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6951. 1644 juli 9. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Dixit nuper in publico cardinalis Mazarinus velle se quatuor milliones impensos, ut bellum Suedorum in Dania finem habeat.Ga naar voetnoot2 Id cum mihi StellaGa naar voetnoot3 retulisset, dixi ego, si illos milliones cardinalis dare velit partim ad alendos milites et nautas Suedos, partim distribuat apud Batavorum primores, ut ii se Suedis quamprimum adiungant,Ga naar voetnoot4 brevi finem isti bello fore cum magno navigatus et commercantium bono; quo deinde expediti Suedi multo quam antehac alacrius arma sua commoturi essent alibi ad pariendam christianismo bonam pacem. Fuit bis diebus, dum regina et cardinalis Ruellis sunt,Ga naar voetnoot5 seditio plebis in hac urbe adversus mensores novorum aedificiorum, unde ingens tributum sperabatur. Mensorum aliquot interfecti fabrorum concursu, metuentium ne suus quaestus intercideret. Sed | |
plebs, a qua auxilium isti sperabant, statim militum superventu disiecta est, deinde regina in urbem rediens iussit quidem iuris tuendi causa mensores in mandatis pergere, sed parlamentum alias proponit ad reperiendas pecunias vias magis populares. Caetera satis quieta sunt. Et optimam spem de se praebet obsidio Gravelingae, operibus iam in fossam urbi proximam perductis et de quadringentis militibus, quos in urbem inobservatos iniicere voluerat Piccolominaeus, caesis aut captis omnibus praeter viginti, qui in urbem venere. Dux Anguianus adhuc Beckio imminet, dux vero Carolus novas conditiones de Motta diruenda et alias offert Galliae,Ga naar voetnoot6 cum tamen credatur pecuniam ab Hispano partim accepisse, partim exspectare. Dux Bavarus adhuc Hohentvilam eminus circumvenit, nescio qua spe, et Cressiacum a Gallia apud se opperitur. Videtur et Stella in illas partes iturus.Ga naar voetnoot7 Marescalli vicecomitis Turenae exercitus adhuc circa Basileam est et Colmariam et Schlestadum et Montem Pellicardi.Ga naar voetnoot8 Videtur autem inde abscessurus, ut messem relinquat liberam populis in fidem Galliae receptis et messem contra auferat non Palatinis tantum terris, sed et, ut vereor, Benfeldianis.Ga naar voetnoot9 Ut cis Rhenum aliquid incipiat Bavarus, videtur induci non posse, nisi loca quaedam a caesarianis insessa ipsi tradantur. Habet militum millia, ut dicitur, octodecim. Francodalia aegre a quingentis custoditur et in vicinis locis aliquid est reliqui de Hazfeldiano milite,Ga naar voetnoot10 solatium magis electori Mogontiacensi quam verum auxilium. Marescallus Turenae dimidium ferme habet eius numeri, qui apud Bavarum est. In Italia firma, pax iam esse creditur inter papam senio fractum et vicinos. Cassinum autem, quod captum a principe Mauritio scripsi, opportunum ei erit tum ad tributarium faciendum agrum Mediolanensem, tum ut insidietur inde Alexandriae, Novarae, Dertonae. Ad eas res impediendas missus e Ticino Strossius,Ga naar voetnoot11 habens secum sex millia peditum, equitum quatuor. Princeps Thomas, habens sex millia peditum, equitatu inferior hoste, ex parte altera, ex altera princeps Mauritius sperant se terrae Mediolanensis fruges posse corrumpere, nihil hoc quidem anno illis in locis magni agitante Gallia. Pecuniae hinc pro Ragozio Venetias missae sunt, crediturque is post desertam Cassoviam reparare vires et magnam spem capere a favore aulae Constantinopolitanae, quanquam caesariani Francofurti vulgant bene accepta a Budensi bassa munera imperatoris et magnum vizirium polliceri nihil novatum iri. Attamen ibidem Francofurti rumor erat Budianas terras vastari a Turcis. Legati principum et civitatum numero maiore rem de literis domini Davausii consultandam ad mandatores suos misere. Interim quatuor civitates, Noriberga, Ulma, Argentoratum, Francofurtum, seorsim deliberant. Spirense collegium vellet aut transferri alio, aut bello eximi. De Gallassii Hazfeldiique [copiis] varii ibi rumores erant, ituraene essent in Pomeraniam, an in Bremenses terras, an in propiora Daniae. Coningsmarchius | |
credebatur ita bene Lipsiae prospexisse, ut sine periculo posset se alio vertere et Bremensi archiepiscopo negotium facere. Discimus in conspectu Valentiae quatuor naves Castellanas a Gallis incensas. Ad Olivenzam et Guadianam amnem inter Castellanos et Portugallos pugnatum aliquoties, ita incerto Marte, ut et hi et illi rumoribus ad se victoriam trahant. Caeterum victus inopes Portugallos ab illis locis recessisse. Angliae regina Excestriae quartum edidit partum marem. Sed eam urbem obsidere parat Essexius, Wallerus autem ad Bristolium ibat, ubi se rex tenet. Ex Eboraco Novi Castelli ad principem Robertum literae ostendebant res ultimas; et Londinii iam deditio pro re certa habebatur, addito XX millibus sterlingorum redimi direptionem urbis. Sunt et de Ilerda dedita hic rumores. Periscelidem Anglicum legatus qui hic ab Anglia est regi dedit.Ga naar voetnoot12 Extraordinarius qui hic fuit a Portugallia legatus domum redit. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae optima consilia tribuat et consiliis exitus felices, tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, XX[I]X Iunii/IX Iulii 1644.
Sparsi hic sunt rumores multi, tantum ad mulcendam plebem, de caeso Piccolominaeo, caeso Beckio, occisis ab Albuquerquio Portugallo peditibus Castellanis bis mille, equitibus mille, de duce Carolo ad Gallicas partes traducto, cuius copiae cum Anguianicis et Turenicis iunctae in Germaniae intima se iniecturae essent; quae omnia magna ex parte falsa sunt, quaedam ex parvo in magnum aucta. Haec certiora, captam a Motta Odincurtio Turrem ad Sicorim et Castillonium oppidulum prope Nogueram. In Anglia a principe Mauritio derelictum obsidium Limae; a principe Roberto captum portum Eberpoulam.Ga naar voetnoot13 Qui a Batavis Goam missi fuerant, recuperare non potuerunt quae a Portugallis erant capta.Ga naar voetnoot14 Societas Indicana in Batavis de eo edocta non vult apud Ordines conqueri, sperans se sibi ius dicturam. Magna hic penuria hominum, pecuniae et belli instrumentorum. Unum tantum locum in vallo exteriore Gravelingae occupavit Gassio. Milleraius idem facere non potuit, primum incenso ponte eius, deinde eis quos transposuerat coactis recedere ob aquarum incrementa, quae in fossa oppidani arte effecerant. Hispaniae legati nomine regnorum Castellae et Arragoniae questus gravissimos Romam detulere de rapinis aulae Romanae et canonum violationibus.Ga naar voetnoot15 | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Acta cum Mazarino de bello cum Danis. Seditio Lutetiae ob mensores. De obsidio Gravelingae; Anguiano; a Lotharingo propositis. De bello Germanico. Pax in Italia. Cassinum captum; alia ibi facta. De | |
Ragozio. Rumores de Turcis. De conventu Francofurti. Desiderium collegii Spirensis. Res belli in circulis Saxonicis. Hispanica. Angliae regina filium parit. Turbae Anglicae. Rumor de Ilerda dedita. Periscelis ad regem Galliae missus. Legatus Portugalliae domum abit. Rumores ad plebem demulcendam. Mottae Odincurtii gesta. Anglica. De Societate Batavorum Indica. Penuria omnium in Gallia. De obsidio Gravelingae. Querelae Hispanorum adversus papam. |
|