Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6929. 1644 juni 25. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Hispani, in Belgica laeti quod non successerint Batavorum conatus adversus Saxum Gandavense,Ga naar voetnoot2 misere comitem IsembergiumGa naar voetnoot3 cum XXX equitum turmis, peditum vero cohortibus VIII ad ea loca in quibus est Melos,Ga naar voetnoot4 qui videns consilia de mergendis terris in quibus sunt qui Gravelingam obsident, spei non respondere, vim aliquam parat ad perrumpenda castra, ita ut plane necessarium sit mittere hinc qui augeant ducis Aurelianensis copias. Viae anfractuosae perductae sunt ad CC passus a vallo exteriore, quod contrascarpam vocant. Interim ex una parte viginti, ex altera pari numero machinis op- | |
pidum verberatur. Hostilis equitatus ad Borborgum apparuit, nec tamen ad castra Gallica accessit. Dicam et de meis rebus aliquid. Prodiit hic versio Gallica libri a me pridem facti pro Veritate religionis christianae. Qui eam fecit me adiit, sed neque versionem neque praefationem, quam addidit, mihi ostendit unquam.Ga naar voetnoot5 In quibusdam a meo sensu aberrat, quod ideo scribo, ne aliena dicta pro meis accipiantur. Alterum hoc est. Moriens dux Bernardus Vinariensis testamento suo reliquit nobilibus domesticis singulis XII ferme francorum millia.Ga naar voetnoot6 Erat in arca eius pecunia et ei rei et alendis militibus destinata. Eam rex Galliae sibi sumsit; legata solvit aliis, non item filio meo, arte cardinalis Riceliaci, qui me amantem pacis ob hoc solum oderat. Fuisse enim filium tunc meum in eorum nobilium numero, constat omnibus et testimonia eius rei habeo. Nunc cum filius idem meus, captus pridem a Bavaris et mea, non Gallorum, pecunia redemtus ad castra marescalli Turenae redierit,Ga naar voetnoot7 interpellavi ministros, ut filio meo solverent quod solverunt aliis. Quid futurum sit, nescio. Caeterum et hoc scribendum censui, ne per falsos rumoresGa naar voetnoot8 credar hic captare liberalitates externas, quas sprevi semper. Regis Angliae res sunt miserae. Durae et apud omnes Anglos odiosae sunt conditiones sub quibus ipsi auxilia Hiberni offerunt. Nova pro rege factio in Scotia oppressa est. Oxoniam, quam ambire exercitibus coeperant et Essexius et Wallerus, rex dereliquit confertque se Cestriam aut Worcestriam, si res urgeat, forte in Hiberniam iturus. Eboracum a XL millibus obsideri scribitur. Lima adhuc defenditur.Ga naar voetnoot9 Princeps Robertus paulum aliquid habuit bonae fortunae inter tot adversas.Ga naar voetnoot10 Francofurti ebuccinantur victoriae Dani, Rakoczii pactio, mutata consilia aulae Turcicae, ad quam it comes Jerinus magnis cum donis, qualia etiam data sunt vicinis Hungariae bassis. Praefectus Hohentwielae cum duce suo, id est Wirtembergico, coepit agere. Aiunt alii promittere eum se in bello medium fore, dummodo duci Wirtembergico reddantur quae ipsius fuere. Addunt alii id eum ita polliceri si Galliae persuaderi id possit. Marescallus Turenae Rhenum transiit, quasi Hohentwielae subventurus. Sunt qui maiora consilia ab eo occultari putent, quia iam Bavarus ab Hazfeldio et Lotharingo vix est ut auxilia speret. Dux ipse Carolus ad suas ivit copias, quae sunt in agro Treverico. Hazfeldius autem parere Gallassio ipse non vult, sed copias suas ita iussus Egram movit, apud quam coit et Gallassii miles. Haec sunt quae Francofurti dicuntur, et simul eas omnes copias et Saxonicas quasdam exspectari a Coloredone et Brouaio ad Lipsiam obsi- | |
dendam. Cui malo cavendo exarmatos iussu Coningsmarckii cives, importata autem multa tum alendo, tum instruendo militi necessaria. Equitem omnem, ut in obsessa urbe futurum inutilem, ab iis locis discessisse. Ipsum Coningsmarckium cum parte Hassorum se iungere. Etiam domini Torstensonii morbus ibi augetur in maius, exercitus autem eius per famam imminuitur. Papa castellum ad Comachium nudare munimentis recusat, dicens id, ut hoc tempore non limitaneum, pactis non contineri. Hoc videntes Veneti ne ipsi quidem pacta implent. At dux Bulionius Romae instrumentum erit domus Barbarinae, magna agitantis. Princeps Thomas cum octo millibus speciem praefert oppugnaturi castellum Bremum, qui gradus esset veniendi ad Finale, magni ad res Hispanicas momenti locum. Quare Hispanus duobus militum millibus eum locum servat et omnia parat ad eum tutandum, si qua vis immineat. Quae vero in hac urbe dicuntur, haec sunt: ducem Anguianum cum novem millibus militum, quae habebat, et novis dilectibus a Leodico, qui accessere, ire propius ad ducem Aurelianensem, ut huic, si opus est, adsit atque interim sui metu copias Beckii detineat, ne Meloni se socient. Qui in Gravelinga sunt neque eruptionibus neque machinarum uti iactibus. Contra obsessores uti machinis quadraginta, pontibus et ad humida obruenda fascibus multis. Exercitus Hispanici partem magnam ex quibus erat ad Dunquercam locis alio iisse, sive ad oppugnandum Landrecium, ut quidam existimant,Ga naar voetnoot11 sive ne principi Arausionensi aditus in interiora Flandriae detur. Alii eos eo, unde abierant, redire dicunt, ut in castra ducis Aurelianensis fortunam tentent. Augetur autem quotidie obsidentium exercitus et novae hic scribuntur cohortes et supplentur quae erant cladibus aut fugis exhaustae. Militi cuique novo tres in praesens pistoriensesGa naar voetnoot12 dantur. Cum Anglia nihil aliud quam vetera foedera novabuntur, quibus nec rex nec parlamentum possunt contradicere. Deus, excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae bono humani generis prosperet, tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
| |
XV/XXV Iunii 1644.
Dubito, an verum sit quod hic vulgatur, regem Magnae Britanniae consensisse in conditiones ab Hibernis propositas, qui proinde missuri sint in Angliam duodecim millia militum, decem autem mille in Scotiam, ubi novas pro rege partes excitare dicitur Monrosius in Sunderlandia. | |
Adres: Excellentissimo illustrissimoque domino/domino Axelio Oxenstiernae, reginae regnique Suedici senatori magnoque cancellario, etc., libero baroni in Kymitho, etc.
In dorso staat in een onbekende hand: Grotii. Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Belgica. Gallicam versionem libri de Veritate religionis christianae improbat. Legatum Bernhardi Vinariensis filio suo non exsolutum queritur. Anglica. Imperatorii spiritus rebus secundis capiunt. Germanica. Papa Comachium munimentis nudare recusat. Italica. Belgica. Anglica. |
|